" C. officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Rupefortensi, de commutatione facta inter nos et Symonem de Bendevilla, militem. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 137, l. 3, nº 10.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis, in decanatu Ruppefortensi, salutem in Domino : Noverint universi quod Symon de Bandevilla, miles, et Adelicia, ejus uxor, asseruerunt coram nobis quod ipsi, in modum permutationis, excambiaverant religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii duo arpenta prati in uno tenenti, sita subtus Bandevillam, tenentia, ut dicunt, cuidam rivulo qui dicitur Gacellum-Martini, pro uno modio bladi quem dicti religiosi habebant et diu habuerant annui redditus in granchia eorumdem de campiparte Bandeville2, volentes et concedentes quod dicti religiosi, sicut antea dictum modium bladi in manu mortua tenebant, ita dicta duo arpenta prati, in manu similiter mortua, teneant ac possideant in futurum. Promiserunt autem, etc.............................. In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Symonis, militis, et ejus uxoris, presentes litteras sigillo curie nostre fecimus sigillari. Actum .