" De quinque minis terre semeure quas nobis vendiderunt Hemericus Ganole et Ysabel uxor ejus apud Bercherias-la-Meingot. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 19, l. 12, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie archidiaconi Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Hemericus, dictus Caignole, et Ysabellis, ejus uxor, vendiderunt et nomine venditionis concesserunt, ad usus et consuetudines carnotenses, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnei, pro precio sexdecim librarum turonensium, quinque minas terre semeure quas dicebant dicti venditores se habere, sitas apud Bercherias-la-Meingot, juxta terram Johannis de Monte-Gravardi, et decem denarios minuti census, percipiendos et habendos a dictis religiosis annuatim in villa de Bercheriis predicta, et medietatem cujusdam campipartagii trium sextariorum terre semeure, quam terram Dyonisius de Bercheriis tenet et possidet ut suam, ut dicitur, sitam in duobus peciis in Clauso-Hungerii ; que omnia sita sunt, ut dicitur, in censiva dictorum religiosorum. Que omnia supradicta vendita, ut dictum est, dictis religiosis cum omni jure, dominio, proprietate et possessione que in eis habebant dicti venditores seu habere poterant, ex quacunque ratione sive causa, quitaverunt coram nobis penitus dictis religiosis in futurum, predicta jus, dominium, possessionem et proprietatem in dictos religiosos emptores penitus transferendo. Et promiserunt dicti venditores, etc....................... In cujus rei testimonium et munimen, presentibus litteris sigillum curie nostre duximus apponendum. .