" Littera Ysabellis Britonnisse, " de donatione cujusdam domus apud Gambes.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 135, l. 1, nº 18.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Ysabellis, dicta la Bretonnesse, de Gambesio, relicta Guillelmi Britonis, confessa fuit se et dictum Guillelmum, constante matrimonio inter ipsos, acquisisse quamdam domum cum suis pertinenciis, sitam apud Gambes, in qua dicti Guillelmus et Ysabellis, vivente ipso Guillelmo, morabantur, et quoddam arpentum terre arabilis, situm juxta Hayas de Gambes, prout itur de Gambes ad monasterium dicte ville1, et quamdam peciam prati siti inter Coupigni et Bordanetum. Confessa etiam fuit dicta Ysabellis se et dictum Guillelmum ita de dictis rebus, vivente dicto Guillelmo, ordinasse, videlicet quod alter dictorum Guillelmi et Ysabellis qui alteri superviveret dictas res, quamdiu viveret, teneret et possideret ; et morte superviventis predicti dicte res, ex elemosinatione diu est ab eisdem Guillelmo et Ysabelli facta religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnei, essent im perpetuum dictorum religiosorum. Confessa etiam fuit dicta Ysabellis quod ipsa, dicto Guillelmo supervivens, dictas res tenet et possidet, et dictam elemosinacionem renovans, easdem res dictis religiosis, in puram et perpetuam elemosinam, contulit et concessit, ab eisdem religiosis post decessum ipsius Ysabellis tenendas im perpetuum, possidendas et habendas, proprietatem dictarum rerum in dictos religiosos ex nunc penitus transferendo. Promittens, etc...................

In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis. .