Littera de domina de Mirapisci, que dedit nobis centum solidos annui redditus. (Nota quod nunquam recepimus denarios.) "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 135, l. 2, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego Ysabellis, uxor nobilis viri domini Guidonis de Levies, domini Mirapiscis, sana mente et corpore, ac deliberatione habita diligenti, facto etiam testamento meo in quo subscripta donatio et assignatio plene et expresse continetur, dono in perpetuum, concedo et assigno abbati et conventui monasterii de Vallibus Sarnay centum solidos turonenses annui redditus, percipiendos, singulis annis, , de redditibus et proventibus quos habeo et percipio apud Amblevillarium, per manum heredum seu successorum meorum, qui pro tempore domini fuerunt dicte ville ; ita quod prefati abbas et conventus predicti monasterii, qui pro tempore fuerint, teneantur facere celebrari in monasterio suo, singulis diebus, in perpetuum, unam missam de requie pro anima mea. Sit tamen licitum prefato domino viro meo Guidoni et heredibus ejus predictos centum solidos turonenses, in predictis redditibus assignatos, alibi, in loco competenti, percipiendos assignare, prout eis videbitur expedire. Et ad majorem omnium firmitatem et testimonium habendum in perpetuum, presentem paginam feci sigilli mei munimine roborari. Insuper nos Guido de Levies prenominatus, supradicta omnia et singula grata habentes atque firma, ea, ad instanciam ejusdem uxoris nostre predicte, approbamus et sigilli nostri testimonio confirmamus. Datum apud Mirapicem, .