" Mortificatio Simonis, dicti Boulehart, apud Orfinum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 95, l. 1, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Symon, dictus Boulehart1, armiger, dominus de Gaseranno, salutem in Domino sempiternam : Noverit universitas vestra quod ego volo, concedo et approbo quod dilecti nostri in Christo abbas et conventus Vallium Sarnaii teneant et possideant, in manu mortua, im perpetuum, libere, pacifice et quiete, omnia quecumque, titulo donacionis, empcionis seu quolibet acquisitionis genere et titulo, acquisierint usque ad presens tempus, in feodis et retrofeodis meis, tam in domibus quam in terris, nemoribus, censibus, redditibus, laccubus, pratis, pascuis et pasturis et quibuslibet rebus aliis, qualescumque et quantecumque et ubicumque existant ; volens et concedens quod prefati religiosi omnia premissa teneant, ut dictum est, in manu mortua et possideant in perpetuum, sine coactione vendendi et extra manum suam ponendi, et specialiter transitum liberum per totam terram meam, cum quibuslibet rebus suis, harnesiis et quadrigis, et servientibus eorum similiter cum rebus predictis, absque pedagio, transverso, consuetudine qualibet vel costuma. Do insuper et concedo dictis religiosis ne pecora seu animalia sua qualiacumque possint extrahi a nobis vel a nostris ad aliquam prisionem extra Orphinum, pro aliquo forefacto nobis ab eisdem illato in nemoribus nostris ubicumque sint, nisi in curte vel clausura presbiteri de Orphino, nec aliquam emandam pro qualicunque forefacto michi, heredibus vel successoribus meis facient, nisi unum solum denarium pro quolibet animali, sicut homines de Orphino ; nec forestarii mei, racione districtionum, aliquid levare poterunt, nec alia aliqua ratione, nisi predictum solum denarium a predictis religiosis vel ab ipsis causam habentibus ; quod si levaverint vel injuriati fuerint, ego et heredes mei tenebimur servare eos indampnes. Et licet homines de Orphino non possint in nemoribus meis, nisi elapso quinquienno post excisionem eorumdeni nemorum, ponere sua animalia ad pascendum, tamen quia Reginaldus, pater meus, predictis religiosis ex speciali gratia duxit provide concedendum1, ut possint im perpetuum ponere animalia sua quecunque ad pascendum in predictis nemoribus a triennio excisionis facte noviter in eisdem, concessionem eamdem seu libertatem volo, concedo, approbo et confirmo, nec non et omnia et singula supradicta, absque mea vel heredum meorum reclamatione in premissis de cetero facienda, nichil juris, dominii retinens in premissis, set totum jus et dominium quod in premissis habebam vel habere poteram, quoquomodo seu quacumque ratione, ex nunc transfero in predictos religiosos ; promittens, etc........

In cujus rei testimonium et munimen, predictis religiosis dedi presentes litteras sigilli mei impressione munitas. .