« Super dono pastuum de Vovis, » facto a majore.

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 66 et 28 bis, fol. 30r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Ego Gaufridus, Dei gracia, Carnotensis episcopus, apostolice sedis legatus, omnibus Dei fidelibus ad quorum noticiam presens cartula producetur, notum fieri volo quod Hugo, major de Vovis, et filius ejus Gauterius, spontanei venientes in capitulum sancte Carnotensis ecclesie, me presente et multis personis et canonicis ejusdem ecclesie, necnon et laicis quam plurimis quorum nomina subscripta sunt, dederunt et concesserunt in perpetuum, absque omni penitus calumpnia deinceps et reclamatione, omnes integre pastus de majoria Vovarum ; et hoc ipsum donum filia predicti Hugonis Vulpilla concessit1. Quedam vero alia filia ipsius majoris, nomine Falca, que tunc gravida erat ad partum et que tunc equitare non poterat, in presentia canonicorum nostrorum, hoc ipsum donum postea libens concessit. Quidam autem venerabilis frater ejusdem ecclesie nostre qui hoc donum fecerat, prelocutus dominus Zacharias, decanus ipsius ecclesie, dedit predicto majori viginti libras carnotensium pro predicto dono, et pastus illos supradicte majorie omnes, cum sua integritate, assensu nostro et tocius Capituli nostri, dedit, concessit, disposuit et assignavit specialiter usui illorum canonicorum qui ad matutinas surgerent et misse dominice celebrationi interessent. Tum vero nos peticioni, tam clericorum nostrorum quam predicti majoris, postulantium ut donum illud auctoritate nostra confirmaremus, annuentes, eo ordine quo prolocutum et factum fuit ante nos, ipsum donum scripto mandavimus, et auctoritate nostra confirmavimus, et sigilli nostri impressione munivimus, et presenti carte cum sigillo nostro sigillum beatissime virginis Marie, assentiente et postulante Capitulo sancte ecclesie nostre, annecti precepimus2. Si qua vero, quod absit, ecclesiastica secularisve persona, etc...... Testes hujus doni, qui viderunt et audierunt, venerabiles fratres nostri : Zacharias, sancte Carnotensis ecclesie decanus ; Salomon, precentor ; Hugo, succentor ; Goslenus, prepositus ; Henricus, prepositus ; Paganus, archidiaconus, et omne Capitulum. Interfuerunt et alii testes homines laici : Girardus Avesgoth ; Bodardus de Iselers ; Hugo de Gaisvilla ; Gauterius de Loesvilla ; Rainaldus Vitalis ; Vitalis Algardi ; Gilo Belot ; Fulcherius de Fresnaico ; Gervasius, major ; Ernaudus, salinarius ; Radulfus Ardea ; Beroldus de Offunvilla ; Herbertus, miles de Dalleomonte ; Bernerius Herberti ; Garinus Morardi ; Gosbertus Achath ; Julduinus Herberti Envissent ; Richardus Allec ; Goscelinus de Freenvilla ; Ivo de Freenvilla ; Gaufridus de Monasteriis, major de Trisiaco ; Garinus de Free ; Symon de Belevilla ; Villanus de Monasteriis ; Adam Allec3, et alii quamplures. Insuper autem tam futuris quam presentibus notificare volumus quod Capitulum nostrum c solidos qui deerant ad emptionem istam de communi supplevit. Factum est hoc . Superius diximus quod una de filiabus predicti majoris, nomine Falcha, quia priori concessioni interesse non potuit, ut mulier matura partui, postea venit in capitulum, ibique, coram cunctis qui aderant, donum patris sui concessit, his presentibus : Hosberto, Hinnardo, Willelmo, Effredo, Hugone, Huberto Mordante4, Hugone, Drochone, Gaufrido, Adam, Guidone Galeranni, Nevelone de Cruce, Ivone Hosberti, Andrea presbitero, Gaufrido, Ernaudo, Symone de Sancto-Stephano, Aelardo de Valeia. »