« De quadam pace, facta inter Capitulum et Raherium de Montiniaco. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 95 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Ego Wuillelmus, Dei gracia, Senonensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus, notum fieri volo presentibus et futuris contencionem quandam, que inter canonicos Beate-Marie Carnotensis matris ecclesie et Raherium de Montiniaco diu duraverat, coram nobis decisam et transactione que infra scribitur terminatam. Concesserat et in perpetuum donaverat Odo et filius ejus Raherius1 canonicis decimam et primicias tocius Gaudi-Thesaurarii, a vado Tronelli usque ad propriam terram Oigniaci, et tocius juvenis foreste, cum crescentiis suis. Quia vero predictus Raherius, predicti Odonis filius, huic concessioni et dono, tempore nostro, in quibusdam contrarius, in quibusdam consentiens erat, ipsum et canonicos, in presentia nostra, compositione que sequitur in idem fecimus consentire. In territorio Nove-Fontenelle canonici primicias et decimas ex integro percipient, sicut et ante diem transactionis hujus, sine contradictione aliqua, percipere soliti erant2. Illud et adjiciendum est quod Raherius vel ejus successor, pro censu de Fontenella, singulis annis, xx solidos, , canonicis Beate-Marie persolvet. In ceteris autem locis qui infra predictos terminos continentur, terragium3 simul et decima per campipartiarium Raherii et successoris ipsius, qui fidelitatem, singulis annis, canonicis jurabit, in unam grangiam, vel, si una non sufficiat, in duas, competentibus locis, constructas, congerentur, ut, trituratis messibus, terciam partem tam grani quam straminis habeant, reliquas duas Raherius aut successor ejus sibi tollat ; et, ad edificationem grangie, cum res ad ipsos devenerit, canonici terciam partem mittent, Raherius vel successor ejus duas. Licebit autem canonicis, si voluerint, servientem proprium ibi habere, qui partem eorum custodiat et fidelitatem Raherio, si exegerit, faciat. Hanc autem terciam partem suam canonici Raherio clerico, predicti Raherii filio, sub annua pensione duorum modiorum annone, in vita sua concesserunt, ita ut modium hibernagii et modium avene canonicis persolvat. Post decessum autem Raherii clerici, de tercia parte sua canonici, secundum predictas conditiones, quod voluerint facient. Fiet autem in loco competenti ecclesia et cimiterium, cui ecclesie presbyter de Fontenella, per se vel per capellanum suum, deserviet. Decedente autem presbytero de Fontenella, alius in ecclesia nova illa, per manum Raherii clerici, si facultas ecclesie suppetat, substituetur. Si vero superstes non fuerit, predicti canonici predictam ecclesiam cuicumque voluerint assignabunt. Sciendum est quod si quis in illo cimiterio, vel in grangia canonicorum et Raherii, excessum fecerit qui ad ecclesiasticam pertineat censuram, episcopus et canonici condignam inde faciant vindictam. Supradicte compositioni curavimus adjicere quatinus, si canonici adversus Templarios de Arevilla, in territorio prenominato, aliquid acquisierint, acquisitio illa dimidia erit canonicorum et dimidia Raherii clerici. Ut autem predicta compositio inviolabiliter et inconcussa conservetur, scriptis eam mandari fecimus et sigilli nostri auctoritate communire curavimus. Actum Carnoti, in palatio episcopali, anno ab incarnatione Domini MºCºLXºIXº, astantibus personis Carnotensis ecclesie et aliis quampluribus quorum nomina notare duximus, videlicet : Gaufrido, decano ; Amalrico, cantore ; Gisleberto, subdecano ; Richerio, succentore ; Milone, archidiacono ; Roberto, cancellario ; Ernaldo, archidiacono ; Roberto, archidiacono ; Gaufrido, preposito ; Raherio, preposito ; Fulcherio, sacerdote ; Herberto, sacerdote ; Willelmo de Novigento ; Gaufrido Bonello ; Gisleberto de Fontanis ; Roberto Pajot ; Balduino de Charisi ; Nicolao Subdecani ; Aucherio Cancellarii ; Raherio de Montiniaco ; Odone, filio ejus4 ; Raherio, clerico ; Willelmo Fremillum ; Bernardo Decano5. »