« De vico Vasselorum. »

  • A Chirographe original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1446 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXI, K, 24).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Cum eorum memorie que temporaliter geruntur edax et obliviosa temporum antiquitas plurimum soleat novercari, solus tamen repperitur tenor litterarum, qui quod sibi commendatur perpetuat nec patitur antiquari. Hujus siquidem rationis intuitu, ego Richerius, precentor ecclesie Carnotensis, litterarum apicibus annotari decrevi formam compositionis que, inter dominum Juquellum de Corileto et procuratorem atque fratres Elemosinarie domus nostre, in presentia nostra, contracta est. Cum igitur predictus J[uquellus] quandam plateam, jure matrimonii, possideret, furno predictorum fratrum contiguam, pro salute anime sue et interventu precum nostrarum, eam ipsis concessit in perpetuum, ut eorum hospites, in eodem furno manentes, liberum ibidem porcis suis haberent egressum ; unde et idem fratres alteram plateam hospitatam illi confinem eidem J[uquello] dimiserunt1, sibi et heredibus suis perpetuo possidendam, et hujus alternationis gratia iiii libras carnotenses eidem persolverunt, hoc addito quod sepedicti fratres tali muro qualis est circa domum fratrum de Templo2, sortem suam ab ejus parte claudere tenerentur, et quotiens ceciderit, infra xv dies post ejus citationem reformare. Insuper et v solidos census, , eidem J[uquello] vel heredibus suis reddituri sunt. Ipse vero, posteaquam ab eis accepit, xv denarios census monachis de Bello-Loco annuatim reddere tenetur, , ejusque successores. Hoc autem voluit et laudavit Johanna, uxor ejus, de cujus jure predicta platea fuisse dinoscitur ; et Albertus, ejusdem filius, atque Gaufridus, filius amborum, quod predictum est debiti favoris assensu prosecuti sunt. Habentur etiam testes quorum nomina subter annexa sunt : Willelmus, Renardus, Gauterius, Robertus, clerici nostri ; Gaufridus Sejorne ; Osbertus, frater ejus ; Symon, Richerius, Hubertus, Ivo, Matheus et Supplicius, cambitores ; Odo Espechel, Rogerus de Vernolio, Odo Harengius, Gauterius de Vilereto, Johannes de Torculari, servientes ejusdem Juquelli. Actum anno Verbi incarnati MºCºLXXXºIIIº