« De decima apud Novigentum, assignata pro anniversario Hugonis de Sancto-Leobino. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2460 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XCIX, H, 1).
  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres bis, p. 87 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« R[aginaldus], Dei gracia, Carnotensis episcopus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Notum fieri volumus universis, tam presentibus quam futuris, quod Carnotense Capitulum a Roberto, milite de Novigento, dimidiam partem decime quam habet apud Novigentum, sub hac pignoris conventione, accepit, quod per tres annos inde fructus annone, avene et leguminum integre percipiet ; post tercium annum, , prefato R[oberto] redimere licebit alioquin sequentis anni, et sic deinceps Capitulum fructus decime habebit, donec sepedictus R[obertus] xl libras carnotensis monete reddat et Capitulo satisfaciat1. Si vero carnotensis moneta forte deterioretur2, xxxviii libras parisienses pro carnotensibus reddentur. Preterea prefatus miles illam partem decime quam possidet ita obligavit quod, si Capitulum, ex defectu ipsius R[oberti], aliquas patiatur expensas, totum super decimam computabitur. Hoc tenendum concesserunt R[obertus] miles, Philippa, uxor ejus, Garinus filius, Gervasius et Herveus, fratres ejus, data fide corporaliter. Nos vero, de cujus feodo predicta decima esse cognoscitur, hoc approbavimus, et, ad peticionem tam Capituli quam predicti R[oberti], litteras istas jussimus fieri et sigilli nostri impressione signari. Actum in Capitulo, anno gracie MºCºLXXXXºVIIIº, G[aufrido], decano ; H[ugone], succentore ; G[uismondo], archidiacono Blesensi ; Johanne presbitero ; Milone, diacono ; G[arino], diacono ; S[imone] de Beroto, Rembardo, G[ermondo] de Levesvilla, G[uillelmo] Precentoris, G[alterio] Regine, H[enrico] Capicerii3, et multis aliis astantibus laicis, etiam Supplicio placitatore4, Ivone de Capitulo, et Ivone placitatore, et Drocone, presentibus. »