« De impeticione et renuntiatione episcopi super Michaele, majore de Rebolin. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2717 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton CVI, A, 1).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Raginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem in Domino. Noverint universi, presentis scripti paginam inspecturi, quod cum Michaelem1, et Santiam uxorem ejus, et Ivam, matrem predicti Michaelis, et Odelinam et Hodoardem, sorores ejus, et heredes suos impeteremus super conditione servili qua nobis eos de jure episcopali dicebamus astringi, ipsi autem econtra dicerent se non nobis serviliter subjacere, immo tantum Capitulo Carnotensi, tandem cum in eodem capitulo, die propter hoc assignata, essemus ut eorum nostrum esse corporale hominium probaremus, istud probare non potuimus. Insuper etiam ex superhabundanti ut tota tolleretur suspicio, predictus Michael manu decima2 nobis juravit nec suam nec dictarum mulierum nec heredum suorum servitutem ad Carnotensem episcopum pertinere. Quo facto, de jure a predicta impeticione cessantes, cognoscimus et fatemur et manifestum tam presentibus quam futuris atque certum relinquimus prefatum Michaelem atque mulieres memoratas et heredes suos continue usque ad hoc tempus extitisse et de cetero in perpetuum remanere a nostro et successorum nostrorum jugo servili prorsus immunes. Quod ut ratum habeatur, sigilli nostri impressione fecimus roborari. Actum . »