« De xiii solidis census in quadam vinea apud Vallem-Radulfi. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 121; et carton 28 bis, fol. 56 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Guillelmus, decanus, et universitas Capituli Carnotensis, universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam volumus pervenire quod nos, voluntate et assensu communi, vineam quandam, in Valle-Radulfi sitam, quam plantavit dilectus frater et concanonicus noster Petrus de Cuneo, Calvello de Pressorio et Leodegario de Valle-Radulfi concessimus in perpetuum, hereditarie possidendam : ita videlicet quod eam poterunt, si voluerint, vendere, invadiare, seu quocumque modo transigere tanquam suam, tali interveniente pactionis tenore quod ipsi, seu quicumque eam tenuerint, dicto Petro, et post ipsum, canonicis in loco dicte prebende quem nunc habet ei successuris, reddent ex ea, singulis annis, tresdecim solidos censuales, ; qui si non essent redditi die illo, postea redderentur cum recto. Si vero per defectum tenentium ipsam devastari contingeret, alie possessiones ipsorum, ubicumque essent site, ad satisfaciendum de predicto censu tenerentur obligare. Quod ut ratum et stabile permaneret, presentem inde paginam notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum . »