« Carta janitoris. »

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 20
  • C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 10 r°.
  • D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 32.
  • a Guérard, Cart. de Saint-Père, prolég., p. LXXXIX.
  • b E. de Lépinois, Hist. de Chartres, tome I, p. 493.
  • c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après c.

« Raginaldus, Dei gratia, Carnotensis episcopus, omnibus presentibus et futuris, in Domino salutem. Elabuntur simul cum tempore que sunt in tempore, nisi jugi litterarum memoria teneantur. Proinde liberaliter petitioni Eremburgis vidue, janitricis nostre, facilem prebentes assensum, de pertinentibus ad ejusdem officium redibitionibus subnotari fecimus1. In primis, hec que nos et predecessores nostri tenuerunt et hunc usque servaverunt, scilicet quod, in unaquaque ebdomada, debentur janitori, quicumque fuerit, sive janitrici, feodaliter panes xiiii, septem albi et vii nigri, sive presens fuerit episcopus sive absens ; pro coquina, quando non est presens, et pro vino unum denarium ; si vero presens sit, dimidium sextarium vini magne mensure et unum frustrum carnis, et loco carnis ad minus iiiiº alletia vel x ova ; tunc etiam habet candelam ad cubandum. , , , , , , et ad duplicantur hec omnia, quando presens est, alioquin simplicia dantur sicut fit in aliis diebus ipso presente. Si presens est episcopus , duplicatur vinum, si foris, datur dimidium sextarium ; sive sit presens sive absens nichil minuitur in Carniprevio. De militantibus exterinis qui prebendam recipiunt in curia, janitor habet unam avene haveatam. Mestivas etiam habet per terram episcopi, et unum sextarium de legumine in granchiis quando legumen recipitur. Preterea, pro pellibus quibus uti solent pro palliis xii solidos, et pro calciamentis, quando opus est, eidem, in foro Comitis de omnibus sutoribus qui vendunt ad detalium unam empeigniem corii, et ipse janitor tradit singulis eorum tres obolos de bursa episcopi. De unaquaque majoria, unam gallinam. Item, in nundinis beate Marie, de omnibus equis qui intrabunt per portam episcopi unum obolum, et de unoquoque in curia episcopi vendito unum denarium. Si militantes exterini supervenerint et procurati fuerint in domo nostra, tantum capit quantum si nos presentes essemus. Famulus janitoris semper panem et vinum recipit cum aliis curie retromanentibus. Hec etiam ut firma in posterum memoriam et stabilitatem obtineant, fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari. Actum 2. »