« Arbitrium inter Stephanum, prepositum de Auvers, et Adeliciam, relictam Arnulphi de Auvers, militis. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 89; et carton 28 bis, fol. 66 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Robertus, divina permissione abbas Morigniacensis, et G[oslenus]1, cantor Carnotensis, universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Ad universorum noticiam presenti scripto volumus pervenire quod, cum inter ecclesie Carnotensis prepositum de Auvers, nomine Stephanum, ex una parte, et dominam Adeliciam, relictam Arnulphi de Auvers, militis, et liberos eorum, scilicet Philippum, Ansellum, et Hugonem, ex altera, contencio verteretur, super quibusdam decimis et campipartibus sitis in territorio de Auvers, tandem partes in nos duos compromiserunt, fide corporaliter utrinque prestita quod nostro super hoc arbitrio atque dicto quod, inquisitione premissa per testes ab utraque parte productos, pronunciaremus, parerent penitus atque starent. Nos igitur, secundum formam compromissionis modo et ordine debito procedentes, testes utriusque partis recepimus et examinavimus diligenter et in scriptis dicta redegimus eorumdem. Quibus, post factam ab utraque parte renunciationem productioni testium, consideratis attente et plenius intellectis, communicato cum prudentibus viris consilio, dictum nostrum arbitrando proferimus in hunc modum. De terra granicam Bartholomei de Gravella, canonici Carnotensis, in se sitam habente et prope circa eamdem granicam adjacente, tota decima est predictorum Adelicie et liberorum suorum. De terris vero que dicuntur Defeis2, quas colunt coloni de Villa-Nova, scilicet Hugo Agnetis, Roscelinus filius Tecie, Robertus filius defuncti Johannis, Arnulphus filius majoris et Raginaldus Rosce, et de terra de Berdiz, que dicitur Hasta-Henrici, quam tenet predicta domina, et de terris sitis super Fossam-Luporum, si colantur, tota decima et campipars est prepositi supradicti. De magna vero cultura predicti Bartholomei, que protenditur usque ad fundum de Boenval, et de terra ejusdem Bartholomei sub nemore Sancti-Germani, et de terris que fuerunt Hamerici More, nunc autem sunt filiorum Roberti Chevaler, et de terris Petri Turgault de Cumbis, que protenduntur a vineis de Auvers usque ad Châtelers, quas ipse et heredes sui tenent, et universaliter de terris communibus, medietas decime est prepositi de Auvers et medietas domine Adelicie atque sue familie supradicte. Quod ut ratum et stabile permaneret, presentem cartulam inde fecimus annotari et sigillorum nostrorum impressione communiri. Datum . »