Noticia de violatione domus decani et claustri Beatæ-Mariæ.

  • B Arch. dép. Eure-et-Loir, G 484 (ancienne cote : fonds du Chapitre, Reg. des Arrêts, fol. 101 r°).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Dirus antiqui hostis furor in ecclesia Dei, multiplici fraudis sue machinamento, non desinit laicorum semper in clericos odium incitare ; conatur ut per hoc ecclesia quasi in se ipsam divisa desoletur, quia hii facilius a fidelium communione recedunt qui clericos, Christi caractere insignitos, gratis habere odio, et eo solo quod clerici sint vel verbo vel actione prosequi non verentur. Hac siquidem vetustissimi hostis invidia compellente, contigit in urbe Carnotensi, , post prandium, quod vulgi par maxima in Willelmum decanum ejusque familiam violenter insurgere et domum ipsius, que in claustro Beate-Marie sita est, violare presumpserit, eo scilicet quod unus ex memorati decani servientibus ausus fuerat in eodem claustro, sicut dicebatur, cuidam rustico de villa, servo scilicet Comitisse, minis duntaxat et convitiis injuriam intulisse. Cumque ministri Comitisse qui civibus preerant universis, marescallus videlicet et prepositus, requisiti fuissent a Capitulo, etiam ex parte Regis, quatinus furiosam vulgi multitudinem a claustro repellerent, vel eorum furorem pro tradita sibi potestate comprimerent, noluerunt, sed impellere potius populum quam repellere, et augere furorem magis quam comprimere conati sunt, misso etiam per urbem precone qui per vicos et plateas clamabat quatinus universi cum armis ad domum decani diruendam irruerent. Unde factum est ut, irruente populo, alii fenestras ejusdem domus lapidibus obruere, alii postes, januas et stipites securibus excidere conarentur. Sane decanus, ut primum furentis populi rabiem vidit increscere, ad ecclesiam confugit ; qui autem in domo ejus ausi fuerant remanere, clausis tandem januis et firmiter obseratis, se ibidem tueri et deffendere strenue et viriliter laboraverunt : nam alii ligna et lapides per fenestras deorsum mittebant, alii, supra tectum ejusdem domus ascendentes, jactu lapidum frequentissimo turbam irruentis populi proturbabant. Sicque multi ex eadem sacrilega multitudine vulnerati sunt, quorum nonnulli morte non immerita corruerunt. Unde populus, majori repletus insania, uno ex plaustris Beate-Marie accepto et ad prefate domus januas, cum clamore et strepitu, impetuose impulso, viam omnibus domum illam intrare parantibus patefecit ; quidam etiam fenestras cellarii ferreas et ostia pariter avellentes, quicquid inde ferreum abstrahere poterant, asportabant : aulam tamen et thalamum, in quo jacebat decanus, et capellam, licet aggredi presumerent, ingredi nullatenus potuerunt ; verum hii omnes, quia jam noctis non modicum transierat spatium, discesserunt. Depredatio enim illa noctis tempore, candellis accensis, facta est ; et sic opus tenebrarum, quod tempore lucis inceperant, in nocte consummaverunt.

Qua de re turbatus est clerus et admodum desolatus : si qui etiam sana mente erant laici, si quę religiosę mulieres tanti sacrilegii facinus abhorrebant. Cessatum est igitur in ecclesia Beate-Marie penitus, et in ceteris similiter ecclesiis seu monasteriis in Carnotensi banleuga constitutis, excepto quod solis presbiteris parrochialibus permissum est missas aliquando, clausis januis, exclusis laicis, voce submissa et humili, et sine cantus modulatione, celebrare, ad conservandas scilicet hostias que in necessitatis articulo nullis sunt penitentibus denegandę ; cetera vero sacramenta fuerunt penitus denegata, preter baptisma parvulorum, quod etiam non in ecclesiis, sed extra ecclesias, utpote in capitellis1, fieri concessum est. Denudatum est etiam altare Beate-Marie, et sacrosanctum scrinium ab altari depositum2, et inferius ante altare positum est, non equidem super pavimentum, sed sicut poni solet ; capse vero Sanctorum reliquias continentes similiter deposite, et inferius, ante sacrosanctum scrinium, super pavimentum collocate sunt ; imago quoque Crucifixi ab alto deposita est3, et ante capsas super pavimentum chori deposita. Statutum est etiam a Capitulo ut sacerdotes ecclesie ejusdem, singulis diebus, pulpitum ascendentes, in memoratos sacrilegos excommunicationis sententiam, et ejusdem horrende maledictionis, que excommunicatio magna4 dicitur, verba proferrent, accensis candellis, et pulsatis eadem hora, non tam ejus ecclesie quam ceterarum ecclesiarum, campanis. Campanam vero, que singulis noctibus, etiam tempore interdicti, ad horam que vulgo ignitegium appellatur, pulsari solet, hujus interdicti tempore pulsari prohibitum est.

Verum sacrilegi non ideo compuncti sunt, sed illorum amplius indurata sunt corda. Quindena siquidem die a sacrilegio perpetrato, dum sacerdotum unus, sicut statutum fuerat, memorate maledictionis verba proferret, clamor vulgi astantis altus et irrisonus in eadem ecclesia subsecutus est. Unde Dominus, magis ad iracundiam provocatus, suam non distulit ultionem ; qui, proxime noctis tempore, anathematis sententiam, quam ministri ejus verbo tenus tulerant sacerdotes, per angelum exterminatorem, ut credimus, executioni mandavit. Ignis enim succensus est in furore suo, qui, a vico quodam inferiore secus ripam Audure incipiens, in urbem ascendit et omnium fere sacrilegorum domos usque ad claustrum Beate-Marie, non tam mirabili quam miraculoso incendio, devastavit, nullis penitus de ejusdem claustri domibus igne succensis. Quod siquidem quibusdam sacrilegii compunctionis gemitum et timorem, aliis vero majorem confusionis iram et invidiam generavit.

Accessit autem sepedictis sacrilegii major confusio. Decanus etenim et universi fere cum eo canonici, ipsa hebdomada post commissum sacrilegium, Philippi, Francorum regis illustrissimi, cujus etiam aures ejusdem jam sacrilegii rumor attigerat, presentiam adierunt. Cumque de ipsis sacrilegorum principibus, marescallo scilicet et preposito, eorumque complicibus, ipsi regi, utpote patrono et defensori suo, nominatim et expresse, querimoniam detulissent, Rex, in hoc facto, non tam ecclesiasticę libertatis quam regie majestatis lesionem attendens, quid super hoc facturus esset cum aulicis suis consilium habuit, consilioque accepto, benigne respondit quod decano ceterisque canonicis fidem plurimam adhiberet, sed rei veritatem prius volebat, sicut et debebat, tanquam judex, inquirere, antequam eis se vindicem exhiberet ; quod in proximo se facturum promisit. Et ita factum est. In sequenti namque hebdomada, peregrinationis causa, Carnotensem visitavit ecclesiam, et, cum signa desolationis in eadem perspexisset ecclesia, sub sacrosancto scrinio devote et humiliter transitum faciens, pannum sericum ad ornatum ecclesie decentissimum obtulit, et ducentas libras parisienses ad opus edificationis ejusdem ecclesie5 contulit. Ad videndum quoque domum decani et notanda sepefati sacrilegii signa exire dignatus est : qui, ex gradibus ecclesie, frontem ejusdem domus, partim securibus violatam, partim lapidibus concassatam, prospiciens, domum illam, que sic violata fuerat, depredatam fuisse minime dubitavit ; in eadem vero civitate morari diutius noluit, sed, tanquam cives sacrilegos devitaret, vix horę unius ibi morulam faciens, reditum maturavit ; tribus tamen ex suis militibus, viris fidelibus et prudentissimis, imperavit quatinus, ibidem remanentes, rei veritatem per testes, tam ex parte Capituli quam ex parte adversa, producendos inquirerent ; quibus diligentius examinatis, eorum attestationes scriptas et consignatas ad ipsum referrent : diem quoque certam utrique parti prefixit, in qua Parisius super iisdem attestationibus judicii sui proferret sententiam6.

Adveniente igitur die illo, qui etiam festivus ob solennitatem Sanctorum-Omnium habebatur, cum multi, Parisius, e diversis partibus regni, ad regalem curiam, proceres convenissent, et decanus, cum suis canonicis, regis expeteret et expectaret judicium, ipse Rex, ore proprio, judicii sententiam, publice et apertissime, protulit vel pronunciavit regaliter, imperans quatinus prenominati Comitissę ministri, marescallus videlicet et prepositus, in ecclesia Carnotensi, publice, coram omnibus tam clericis quam laicis, rectum facerent in manu decani super violatione claustri omnibusque injuriis ; prepositus quidem pro se et universitate populi Carnotensis, marescallus vero pro se tantum. Precepit etiam quatinus ipsi consequenter ibidem decanum totumque Capitulum, per pecuniam numeratam aut vadimonia aurea vel argentea, securos facerent de restituendis omnibus que in domo decani dissipata fuerant vel ablata, ita tamen quod illi qui res suas ibi tunc amisisse dicebant, probationem juratoriam propriis manibus exhiberent. Precepit insuper quatinus ipsum decanum et quendam alium canonicum, cujus etiam domus per violationem supradictam aliquantulum fuerat violata, securos facerent de suis domibus reparandis ad eumdem valoris statum in quo prius fuisse videbantur7. Ad hec omnia facienda, idem Rex diem certum prefixit, et hiis omnibus exequendis eximios fidejussores accepit, utpote comitem Boloniensem8 et quosdam alios, se ipsum vero decano et Capitulo fidejussorem constituit, et unum preterea de suis militibus, virum fidelem et prudentissimum, misit, qui, ex parte sua, exequendis hiis omnibus interesset.

Facta sunt igitur omnia sicut Rex imperaverat. Quibus peractis, clerus ad processionem se pręparans, quędam primum solemnia, quę ad sacrorum reconciliationem locorum liber ordinarius fieri indicat, celebravit. Hiis expletis solemniis, ad pulsandas ecclesię campanas quorumdam astantium laicorum multitudo cucurrit ; responsorium Gaude, Maria, ante altare gloriose Virginis, altissimis vocibus decantatum est ; altari vero interim decenter ornato, sacrosanctum scrinium super illud repositum est ; capsę Sanctorum reliquias continentes, a terra elevatę, ad loca propria cum gaudio et exultatione et canticis reportatę sunt ; imago quoque Crucifixi in eminentiori loco, sicut solebat, reposita est. Et sic facta est letitia magna in clero, in populo autem gravi adhuc iniquitate et peccato confusio maxima.

Facta sunt autem hęc omnia supradicta, absente Rege, episcopo et multis aliis Christi fidelibus iter peregrinationis arripientibus ad debellandos quosdam hereticos9, quos illustrissimus comes, Simon, Montisfortis dominus10, amicus scilicet et parrochianus suus, strenue et fortiter impugnabat. Verum quia Rex, sicut supradictum est, rectum in manu decani fieri, domos reparari, ablata restitui jusserat, sed nondum fuerat expressum quantam satisfactionis penam prenominati malefactores, pro tanto reatu sacrilegii, pati deberent, memoratus episcopus, qui jam a prefata peregrinatione redierat, et decanus, cum quibusdam canonicis ab ipso Capitulo missis, ad Regem simul et unanimiter accesserunt, ipsius super hoc judicium postulantes. Decrevit itaque Rex eosdem malefactores, qui in manu decani rectum fecerant, qui etiam, ex facto suo, non solum Deum et ecclesiam offendisse, verum etiam majestatem regiam contempsisse videbantur, ter mille librarum parisiensis monete solutione muletandos11 ; de qua scilicet summa quingentas libras episcopo dari precepit, Capitulo autem mille et quingentas libras, ita tamen quod, de eadem summa Capitulo assignata, decanus, pro injuria sibi specialiter irrogata, sexaginta libras haberet ; tertiam vero partem pęne pretaxatę fisco suo censuit inferendam. Decrevit preterea Rex quod sepedicti malefactores et eorum complices, de quibus Capitulum nominatim et expresse querimoniam fecerat, die quadam solenni, ad processionem ecclesie, in conspectu totius populi, nudi apparerent, virgas portantes in manibus, quibus, finita processione, ante altare beatissime Virginis Marię, flagellati, Deo et eidem gloriosę Virgini pene corporali satisfactionem exhiberent.

Hęc autem omnia, juxta Regis irrefragabilem sententiam et ipsius imperium, oportuit penitus adimpleri. Sic igitur Carnotensis ecclesia in tribulationibus suis roborari semper et crescere consuevit, meritis, ut credimus, et patrocinio gloriosę genitricis Dei et domini nostri Jesu-Christi, cui est honor et gloria in secula seculorum, amen. »