« De xii hostisiis apud Burgum-Novum. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 73 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Universitas Capituli Carnotensis, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Noverint universi quod nos Radulfo Tesson, Herveo Tesson, Hugoni cognomine Quatremins, Guilloto Quatremins, Godescalo, Hugoni Morel, Hamerico de Fraxineto, Ricardo Normanno, Benedicto Quatremins, quandam terram apud Burgum-Novum constitutam concessimus ad duodecim hostisias1, quarum unaqueque censum quinque solidorum, , nobis annuatim in perpetuum solvet, aut illi vel illis qui ex concessione nostra preerunt loco. Illi duodecim homines aut heredes eorum, seu illi quibus hostisias venderent supradictas, ad censum nominatum easdem tenebunt, ab omni prorsus exactione, quantum ad nos pertinet, liberas et immunes, nisi quod inde nobis aut aliis loco nostri vendas et gantos redderent si hostisie venderentur ; et si forte forifacerent, se, prout deberent, justiciarent per nos, vel per illum, vel per illos qui in loco illo gererent vices nostras. Quod ut ratum perduret et stabile, presentibus litteris annotari fecimus et sigilli nostri caractere communiri. Actum, vacante decanatu, anno Domini MºCCºXIIº, mense augusto. »