« Quod parentela Symonis de Burgo-Garini nil reclamaret in domo de Berjovilla. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 955 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XXIX ter, A, 3).
  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 95 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Universis presentes litteras inspecturis, Odo, Beate-Marie-Magdalene dictus abbas1, et G[uillelmus], domus elemosinarie minister Castridunensis, et Stephanus, Dunensis decanus, salutem : Universitati vestre volumus declarare quod Nicholaus, miles, de Burgo-Guarini, et Nivelo, filius ejus, Joia, Matildis et Maria, sorores ejus, Efforcei, maritus Matildis, et filii ejus Hugo et Gaufridus, et Nivelo, maritus Marie, protestati sunt coram nobis, Castriduni, in capitulo Beate-Marie-Magdalene, presentibus videlicet Phylippo, Dunensi archydiacono, Theobaldo et Henrico Capicerii, canonicis Carnotensibus, qui loco Capituli venerant, se convenisse Capitulum Carnotensis ecclesie super quibusdam teneturis sitis apud Berjovillam, a defuncto Symone, fratre suo, quondam Carnotensi canonico, diu possessis nomine Capituli, quas dicebant ad se jure hereditario possidere2. Sed cum postea inquisissent utrum de jure predictas teneturas possent reclamare, post inquisitionem diligenter factam, confessi sunt coram nobis quod nullum jus in predictis teneturis habebant, nec ad se nec ad aliquem de genere suo jure hereditario pertinebant, sed ab impetitione quam fecerant, Capitulum ecclesie Carnotensis penitus absolvebant ; rogantes tam nos quam universos astantes quod si ipsi vel aliqui ex parte ipsorum contra concessionem suam predictam insurgerent, nos et circumastantes super predictis veritati testimonium perhiberemus. Huic facto affuere isti : Fulcherius, prior ; Raginaldus, Bartholomeus, Willelmus, capellani ; Martinus, cellerarius ; Girardus, bursarius ; Willelmus Tuebouf ; Arnulphus ; Petrus, cerarius, et Gervasius, Beate-Marie-Magdalene canonici ; magister Johannes de Bena. Actum Castriduni, in capitulo Beate-Marie-Magdalene, . »