« Nullum prejuditium faciat Capitulo quod episcopus prebuit prebendam alibi quam in Capitulo. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 70 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« R[aginaldus], Dei gracia, Carnotensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in omnium Salvatore. Notum facimus universis quod, cum prebendam Carnotensem in manu nostra vacantem teneremus et eandem Jacobo, nepoti nostro, conferre volentes, locum consuetum capituli Carnotensis, in quo prebende conferri solent, intrare commode non possemus, rogavimus dilectos nostros B[artholomeum], decanum, et Capitulum Carnotense ut hanc nobis graciam facerent quod, ad donationem illius predicte prebende nepoti nostro faciendam, in alio loco quam in consueto convenirent et capitulum suum tenerent. Ipsi vero ad preces nostras liberaliter annuerunt. Nos autem eisdem concessimus et presentibus litteris testificamur quod, propter hanc gratiam nobis exhibitam, nullum prejudicium Capitulo vel alicui de Capitulo in posterum generetur1. Ad cujus rei confirmationem, has litteras sigilli nostri impressione roborari et eisdem tradi fecimus. Actum anno Domini MºCCº quinto decimo, nonas augusti. »