« De foraneitatibus. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 143 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Omnibus presentes litteras inspecturis, Philippus Moreher et magister Robertus de Cuneo, canonici Carnotenses, salutem in Domino..... 1 Nos attendentès pium esse mortuis subvenire et eisdem de beneficiis ecclesie largius impartiri, statuendo decrevimus ut quandocumque aliquis de canonicis Carnotensibus decesserit, vel prebendam suam quoquo modo demiserit, facta residentia sua secundum consuetudinem ejusdem ecclesie, foraneitates illius anni de cetero, prorata sua, percipiat, sine aliquo detrimento. Si vero canonicum Carnotensem decedere vel prebendam suám quoquo modo resignare contigerit, residentia sua non perfecta, foraneitatis illius anni porcio, que ipsum contingeret si suam residentiam complevisset, ad Capitulum Carnotense, tanquam ejusdem Capituli propria, libere revertatur. Quod ut ratum et stabile..... Actum 1. »