Privilegium claustri a Bucardo comite concessum.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
- b Gallia Christiana, Instrumenta, tome VII, page 36. Notables différences dans le texte et dans les signatures.
In nomine Dei. Ego Buccardus, gratia Dei Corboliensium comes.
Orthodoxe religionis auctores, Spiritus Sancti igne divinitus illustrati, multimodis Sacre Scripture testimoniis evidencius asserunt eos qui ecclesias Dei honorare vel sublimare pro posse studuerint non solum per hoc delictorum suorum indulgenciam promereri, verum eciam retribucionis eterne premium celitus adipisci.
Omnibus igitur Sancte Dei Ecclesie filiis presentibus
scilicet atque posteris ignotescat (sic) quod nostri castelli proceres
et optimates pari consilio ac simili voto nostram presenciam adierunt obnixe
postulantes ac suppliciter deprecantes quatinus ecclesiam duodecim Apostolorum et
Beatorum Confessorum Exuperii et Lupi,
in eodem videlicet Corbolio sitam, ab antecessoribus
nostris antiquitus constitutam et diversarum rerum commoditate admodum dittatam,
ad extremum vero a quibusdam tirannica pervasione pene desolatam et pravis usibus
perversisque occasionibus undique circumventam, liberam et immunem ab omni injusta
potestate et iniqua dominacione litterarum testimoniis efficere curaremus.
Quorum peticioni tam juste et racionabili libentissime adquiescentes, pro nostre
parentumque nostrorum animarum redempcione, ab ipsa ecclesia ejusdemque
canonicis omnem injuste dominacionis infestacionem removemus.
Claustrum insuper ibidem antea non habitum, sicut fidelium nostrorum hortatu
precibusque designavimus, eisdem canonicis immune habendum et sine ulla
inquietudine in perpetuum concedimus tali tenore talique condicione ut neque nos,
neque successorum nostrorum aliquis, neque ejusdem loci abbas, sive ulla
cujuslibet dignitatis persona, in ipsa ecclesia, sive in ipsius canonicis vel in
claustro aliquam deinceps injustam potestatem exercere presumamus ; et de
ornamentis ecclesie quippiam auferre vel aliquo modo subripere, absque communi
assensu profectuque canonicorum, nemo ulterius audeat ; sed res ecclesie et cuncta
que infra claustri ambitum continentur ad ipsorum canonicorum curam et potestatem
solummodo pertineant.
Quod si in ipso claustro aliquam contigerit fieri injuriam vel aliquem
canonicorum, quod absit, alicubi aliquam facere injusticiam, omni aliena persona
pretermissa et omni injusto judicio propulso, abbati ejusdem loci, communi
arbitrio canonicorum, in capitulo et canonice emendandam, permittimus ; criminalia
solius Episcopi vel Archidiaconi judicio reserventur.
Hujus ergo libertatis sacrificium ego,
Buccardus comes, Deo inviolabile offerre cupiens,
hoc preceptum jussi fieri, et, ut perpetuum obtineat vigorem, regie majestati
corroborandum transmisi.
Actum Parisius
S. Richerii archiepiscopi Senonensis.
S. Gaufridi Parisiensis episcopi.
S. Wauterii episcopi Meldensis.
S. Hugonis Trecensis episcopi.
S. Manasedis Remensis archiepiscopi, S. Guidonis Ambianensis episcopi, S. Guidonis Belvacensis episcopi.
S. Elinandi Laudunensis episcopi.
S. Rogeri Cathalaunensis episcopi.
S. Rabboldi Noviomensis episcopi.
S. Johannis abbatis Corboliensis.
S. Comitis Buccardi.
S. Guillermi comitis Nivernensis.
S. Radulphi comitis.
S. Hugonis comitis Mellendi.
S. Hugonis comitis donni Martini.
S. Ivonis comitis Belli Montis.
S. Milonis decani.
S. Goscelini archidiaconi.
S. Droconis archidiaconi.
S. Ivonis archidiaconi.
S. Garini archidiaconi.
S. Federici senesçalli.
S. Guidonis bucticularii.
S. Adelesini constabularii.
S. Gualeranni camerarii.
S. Guidonis de Monte Lehari.
S. Hervei de Marliaco.
S. Theolbaldi de Monte Morenci.
S. Simonis de Monte Forti.
S. Guillelmi de Gurneto.
S. Guillelmi de Feritate.
S. Almarici de Castro Forti.
S. Balduini Corboliensis.
S. Guidonis vicecomitis.
S. Beraldi Pagani.
S. Sodolrici prepositi ecclesie Remensis.
S. Gonteri precentoris.
S. Durandi thesaurarii.
S. Morardi canonici.
S. Vulgrini fratris abbatis.
S. Eustachii capellani.
S. Gaufridi capellani.
S. Sevini canonici.
Petrus cancellarius subscripsi1.