Carta de jure Abbatis.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
  • Cité en partie. Gallia Christiana, tome VII, page 962.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Ecclesiastice prelationis officium recte dispensat qui nec per violenciam sujectorum (sic) dignitati derogat et suam integre et inviolabiliter conservare laborat.

Ego itaque Henricus, regis Francorum filius, abbas Corboliensis Ecclesie duodecim Apostolorum Beatorumque Confessorum Exuperii et Lupi, notum facio universis tam presentibus quam futuris quod Johannes, abbas illius Ecclesie, ex feodo abbatie et ex consuetudine predecessorum suorum abbatum, in eadem ecclesia et in terris ad ipsam pertinentibus quasdam consuetudines se habere est mentitus. Candelas enim et ceram predicte ecclesie ad libitum suum accipiebat, et prebendam capicerii, quam canonici ejusdem ecclesie ex sua communitate constituerant, se debere vendere, vel, cum bonum sibi videretur, dare, ac per hoc eumdem capicerium sibi esse subditum, asserebat. In villa eciam que Balencurtis nominatur messores et trituratores, granicarium, nisi canonicus esset, canonicorum bubulcos, forestarium, prout volebat precio vel gratis disponere presumebat. Preter(ea) consuetudinem ecclesie sepenominate solus volebat predicte ville preposituram habere, cùm ex jure consuetudinario canonici ex se ipsis unum constituant qui omnia quecumque canonici in sepedicta villa possident, eciam injusticias prepositure, diligenter tractet tam presente abbate quam absente. Postremo pastus hospitum, in eadem villa manencium, sibi dari violenter exigebat, bovesque canonicorum bovesque hospitum suorum, sibi et quibus placebat ex consuetudine accom[mo]dari injuste postulabat.

Has igitur injustas consuetudines et plures alias graviores quas inpresenciarum enumerare oportunum non duximus longuo (sic) tempore canonicis sustinentibus, interdum Johannem abbatem ut se corrigeret commonentibus et ecclesiam affligere persequi et ipsius dignitatem imminuere desisteret, presertim cùm illius tutor ac defensor esse deberet, quandoque eciam patrem suum deprecantibus, videlicet Balduinum, fratrem quoque ejus Fredericum, ut eum a suo nefario proposito deflecterent, et ipsis in vanum laborantibus, quia quanto magis injurias a suo abbate illatas paciebantur et ut se emendaret tum per se tum per fratrem suum filiali affectione suppliciter exortabantur, tanto crudelius in ecclesiam et in ipsos exercebat tirannicam rabiem, non exibebat paternam pietatem. Non enim examen formidabat divinum sed confidebat in nobilitate parentum.

Canonici igitur labefactacionem ecclesie ulterius non sustinuerunt ; imo ad Deum qui semper prope est omnibus eum in veritate invocantibus et ad Buccardi, magni et gloriosi comitis, presidium confugerunt. Qui quidem, utpote benignus et justus judex, gravissime ferens Sanctissime Dei Ecclesie inauditam persecutionem et venerabilium canonicorum mestissimam perturbationem, ipsis et suo abbati J. super hac re deceptanti diem instituit. Auditis igitur canonicorum querimoniis de invasione et injustis consuetudinibus ecclesie, audita quoque tam sepedicti abbatis debili responsione, comes Buccardus et presul Parisiensis Gaufridus et Drogo archidiaconus, Balduinus quoque et Fredericus, filius ejus, et plures alii discreti viri qui aderant, abbate annuente, disposuerunt ut ex canonicis quatuor probabiles jurejurando probarent quia prenominatas consuetudines jure consuetudinario canonici sine ulla inquietudine deberent possidere et quod abbas nec ex feodo abbatie, nec ex consuetudine predecessorum suorum abbatum, eas deberet habere. Sacramento igitur publice peracto a Gontero sacerdote, a Nantero sacerdote, a Milone levita, a Sevino subdiacono, eisdem paratis probare iterum sacramento quia abbas predicte ecclesie nullam aliam consuetudinem in eadem ecclesia vel in ecclesie villis habere debeat preter prebendas et justicias canonicas canonicorum et preter terciam partem legum ville Balencurtis et preter terram que ad feodum pertinet abbatie, dimisit eis isdem (sic) abbas coram omnibus easdem consuetudines quas prius communitati canonicorum auferre conabatur, et concessit nutu comitis ut eas deinceps possiderent et disponerent secundum communitatis assensum.

Eorum autem que supra dicta sunt testes sunt subnotatii hii : Godefridus presul, Goffridus canonicus et nepos ejus Drogo archidiaconus, Lancelinus canonicus, Bernardus canonicus, Hamo canonicus, canonici sancti Exuperii, Morardus sacerdos, Richardus levita, Milo levita, Durandus levita, Sevinus subdiaconus, Childricus subdiaconus, Robertus, Johannes, alii clerici, Ingerbertus, Arnulphus, Nanterus, Rainaldus cavicerius, Martinus presbiter, Robertus, Rainboldus matricularius, Rotbertus, Hylduinus, Garnerius Parisiensis, Theodoricus, Hudo vicecomes, Balduinus filius, Fredericus, Balduinus nepos, Wido Frederici, Haganus, Ingenulphus, Hanricus frater ejus, filius Galterii, Teolbaldus, Waldricus, Araldus, Helyas, Guido, Petrus Gilebertus, Milo, Girardus, Adam, Hodo, Herbertus, Dodo, Richerius, Hilcherius, Jado, Robertus, Theodoricus, Guillelmus, Franbertus, Johannes, Nanterus.

Quoniam igitur divino mancipatus sum servicio, ecclesiarum quibus presum tranquillitatem conservo, ipsarum illibatam custudio dignitatem, eisdem confero debitum honorem. Omnia itaque que Johannes, abbas, canonicis sepenominatis dimisit et concessit, ego eisdem libere et quiete in perpetuum dimitto et concedo. Fateor etiam et concedo ex feodo abbatie nullam aliam consuetudinem in sepedicta ecclesia aut in suis villis me habere nisi prebendas et justicias canonicas canonicorum et terciam partem legum ville Balencurtis et terram que ad abbaciam pertinet et investituram cantoris et prepositorum, salva tamen et cantoris et prepositorum electione que ipsius capituli est. Hoc autem, ne oblivione possit deleri aut a posteris aliquatenus permutari, karta presente corroboro et sigilli mei auctoritate confirmo. Hoc autem Parisius, in aula mea, sollempniter actum est, illis presentibus quorum nomina sunt subscripta : Bernardus. archidiaconus, Aubertus precentor, Guillelmus subcentor, Gauterus presbiter, Clemens presbiter, Simon magister, Fredericus diaconus, Herveus, Durandus subdiaconus, Herbertus subdiaconus, Ansellus subdiaconus, Germunt capicerius, Stephanus precentor, Godefridus diaconus, Costable Paganus. Landricus Rufus, Gofredus magister, Ansellus, Urbanus, Hanricus Adam.

Ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanorum, quicquid Henricus, frater noster, in hac carta confirmavit regia auctoritate concedimus et sigilli nostri munimine et nominis nostri caractere confirmamus. Data per manum Algrini cancellarii.