Carta de Cantoria.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Prior Sancti Eligit, decanus Sancti Germani Autissiodorensis et magister Galterius Cornutus, canonicus Parisiensis, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino. Ad omnium tam presencium quam futurorum noticiam volumus pervenire quod dominus papa nobis commisit ut nos, de statu ecclesie Beati Exuperii Corboliensis diligenter inquirentes, auctoritate apostolica que videremus ibidem correctione digna faceremus plenius emendari. Nos igitur, a canonicis ejusdem ecclesie veritate fideliter inquisita, cognovimus circa quedam capitula officium ecclesiasticum agi negligencius quam deceret. Nos itaque sicut ex mandato apostolico tenebamur procedere, disponentes de consilio bonorum virorum et precipue venerabilis viri Hugonis, decani Parisiensis et ejusdem ecclesie Sancti Exuperii abbatis, de capitulis que corrigenda erant ita duximus statuendum, videlicet quod nullus ejusdem Ecclesie canonicus vel clericus, beneficiatus seu non beneficiatus, dum ibidem aliquod divinum officium celebretur, ecclesiam aut chorum ingrediatur, nisi habeat capam usque ad talos et sub ea superlicium. Si autem ibi inventus fuerit cum capa sine superlicio, si canonicus vel clericus beneficiatus ecclesie sit, liceat cantori ei denunciare ut exeat. Si vero ille cui denunciaretur exire contempneret, cessarent in ecclesia a divinis, ex precepto cantoris, dum ille ibi presens esset, nec postmodum ei in ecclesia communicarent donec ad arbitrium cantoris cum majori parte canonicorum residencium emendaretur quod pro eo ecelesia cessasset. Statuimus eciam quod nullus chorum ad aliquam horam intret nisi antequam finiatur Gloria Patri primi psalmi, exceptis horis beate Marie circas quas nichil volumus immutare. Si autem aliquis canonicus vel clericus beneficiatus seu non beneficiatus ecclesie in hac trangressione fuerit inventus, liceat cantori vel sacerdoti edomadario, absente cantore, ei denunciare ut exeat, et, si exire contempneret, cessarent in ecclesia a divinis ex precepto cantoris vel edomadarii, absente cantore, dum ille ibi presens esset, nec postmodum ei communicarent in ecclesia donec ad arbitrium cantoris cum majori parte canonicorum residencium emendaretur quod pro co ecclesia cessasset. Item decrevimus ut de cetero ponatur in ecclesia matricula in qua scribat cantor, vel scribi faciat, qui et quibus in officiis debeant per septimanas in ecclesia desservire, et in dominicis et in festis diebus qui legere debeant et cantare. Quociens autem aliquis canonicus eeclesie vel clericus beneficiatus neglexerit adimplere officium sibi in tabula deputatum, tociens canonicus primis distribucionibus et redditibus suis usque ad sex denarios privabitur. Sacerdos similiter, quociens officium misse neglexerit adimplere, tociens primis distribucionibus vel venientibus redditibus suis usque ad sex denarios privabitur ; clericus vero beneficiatus usque ad duos denarios. Denarios autem illos camerarius vel distributor cantori reddere tenebitur. Denarii vero illi ad voluntatem cantoris vel pauperibus erogabuntur vel in matutinis distribuentur. Clericus vero non beneficiatus secundum cantoris arbitrium puniatur. Decrevimus eciam quod canonici, si veniant ad matutinas, non percipiant distribucionem matutinalem, siqua ibi fuerit, nisi sint in choro in fine ultimi responsorii ante laudes ; alii vero clerici non percipiant aliquam distribucionem in matutinis nisi quando dicetur psalmus Laudate Dominum de celis. Et hoc dicimus observandum nisi de necessaria et racionabili causa aliquis cogatur exire.

Hec omnia supradicta et alia que hactenus sunt in ecclesia racionabiliter et honeste servata, auctoritate apostolica qua fungimur jubemus districte et integre et inviolabiliter observari.

Actum .