Carta de stagio canonicorum sub sigillo regis Philippi.
- A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi, presentes pariter et futuri, quod Hugo, venerabilis abbas Beati Exuperii Corboliensis, qui abbatiam ejusdem Ecclesie tunc temporis ex donatione nostra tenebat, de foraneitate et servicio prescripte Ecclesie, de assensu et voluntate nostra, provida consideracione disposuit in hunc modum. Quicumque de cetero in ecclesia Beati Exuperii instituetur canonicus per octo menses singulis annis residere et in propria persona ecclesie deservire tenebitur. Ceterum, si per residuos quatuor menses servire noluerit vel absens fuerit, instituetur aliquis qui vices ipsius supplebit, et de fructibus prebende illius anni remunerabitur. Si vero residentiam octo mensium singulis annis non fecerit, viginti solidos de prebenda tantum percipiet et nichil amplius. Canonici tamen residentes, aut major pars eorum in duobus tantum licentiam dare poterunt absentandi : vacandi scilicet scolis et peregrinandi, quod prohibere non poterunt. De mora tamen peregrinationis prout competens videbitur ordinabunt. Qui vero studere permittetur, quando a capitulo revocabitur, revertetur, aut eum deinceps pro foraneo reputabunt. Si autem quempiam hiis (sic) duabus de causis absentem esse contigerit, canonici in ecclesia residentes vicarium de fructibus prebende, sicut fieri solet, instituent. Si vero quis pro forinseco habeatur, vicario, ut moris est, in ecclesia prius instituto, et sumptis expensis que necessarie erunt ad tractanda negocia canonicorum, sicut et de aliis prebendis, residui fructus illius prebende canonicis et sacerdotibus in ecclesia beneficiatis et vicariis servicio matutinarum vel majoris misse vel vesperarum astantibus distribuentur in hunc modum quod canonici et sacerdos majoris altaris edomadarius (sic) duplam portionem, reliqui vero sacerdotes et vicarii simplam, accipient. Hanc autem institutionem singuli, prout constituentur, canonici juramento servare cogentur et quod, nec per se nec per alium, eam infringere procurabunt. Institutus etiam non prius in choro vel in capitulo ab aliis colligetur, aut fructus percipiet prebendales, donec coram ipsis juraverit hec se per omnia servaturum. Nos igitur tam piam et laudabilem disposicionem ecclesie predicte credentes non mediocriter in posterum profuturam, pietatis intuitu et ob salutem anime nostre et antecessorum nostrorum, eam ratam habemus ; et, ut perpetuam obtineat stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precipimus confirmari.
Actum Parisius
Signum Guidonis bucticularii.
S. Mathei camerarii.
S. Droconis constabularii.
Data vaccante (sic) cancellaria.