Item de eodem sub sigillo Adele regine1.

  • A Original. Arch. dép. Essonne, fonds de Saint-Spire.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Adela, Dei gracia Francorum regina, notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod Hugo Clemens, Beati Exuperii Corboliensis abbas, videns in predicta ecclesia omnino deesse unde cum necessitas urgeret fabrica repararetur ecclesie, et ex hoc multociens ipsam ecclesiam jacturam incurrisse, prebendam que fuit Guillelmi, cantoris ejusdem loci, ipsi ecclesie perpetuo concessit ad hoc ut de illius prebende fructibus ornamenta altaris et vestimenta et libri ecclesie necessarii exhibeantur, et tota ecclesie fabrica perpetuo sustentetur. Verumtamen, ne numerus serviencium in ecclesia Dei minueretur, institutum fuit ut unus vicarius, a mansionariis constitutus canonicis, illam prebendam deserviret, qui de fructibus ipsius prebende annuatim quadraginta solidos et octo sextarios ybernagii perciperet et in aliis beneficiis ceteris vicariis parificaretur. Licebit autem canonicis mansionariis predictum vicarium justiciare, destituere quociens fuerit ei necessarium. Ita eciam institutum est quod, de assensu et voluntate canonicorum in ecclesia residencium, unus ex ipsis canonicis et unus de sacerdotibus in eadem ecclesia beneficiatis fructus prebende recipient, facta fidelilate ecclesie si opus fuerit ; et in usibus et fabrica ecclesie, de assensu illorum duorum, habito cum mansionariis consilio, fructus illi expendentur, et tam de receptione quam de expensa singulis annis in capitulo computabunt, et, facta computacione, canonicis eos mutare licebit, ita tamen quod duos alios loco illorum ad hoc officium eligent. Cujusmodi donacionem nos, qui tunc temporis Corboilum nomine dotalicii tenebamus, ad peticionem Hugonis Beati Exuperii abbatis, et ejusdem ecclesie capituli divine pietatis intuitu concessimus, et, ut premissa dacio firmitate roboretur perpetua, presentem paginam sigilli nostri caractere confirmamus.

Actum Meleduni .