Item de eodem sub sigillo abbatis1.
- A Original. Arch. dép. Essonne, fonds de Saint-Spire.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Hugo Clementis, Beati Exuperii Gorboliensis abbas, proventui et necessitatibus ejusdem ecclesie providens, ad peticionem canonicorum prefate ecclesie, habito a prudentibus et discretis viris consilio, concessi prebendam que fuit Guillelmi cantoris predicte ecclesie ad ornamenta altaris et vestimenta et libros ecclesie necessarios et totam fabricam ecclesie sustinendam. Factum est autem de assensu et voluntate domine Adele, piissime Francorum regine, a qua feodum abbacie tunc temporis tenebam. Et, ne numerus serviencium ecclesie minueretur, statuimus quod canonici residentes statuent in prebenda vicarium secundum consuetudinem aliorum vicariorum, ita tamen quod, pro impenso ecclesie servicio, de fructibus ipsius prebende annuatim percipiet, terminis vicariis aliis constitutis, quadraginta solidos, octo sextarios ybernagii, et in aliis beneficiis ceteris vicariis parificabitur. Licebit autem canonicis mansionariis predictum vicarium justiciare, instituere, destituere quociens fuerit necessarium. Ita tamen statutum est quod, de assensu et voluntate canonicorum in ecclesia residencium, unus ex ipsis et unus de sacerdotibus in eadem ecclesia beneficiatis fructus prebende percipient, facta fidelitate ecclesie, si opus fuerit, et in usibus et fabrica ecclesie, de assensu illorum duorum, habito cum mansionariis consilio, fructus illi expendentur, et, tam de recepcione quam de expensa singulis annis in capitulo computabunt, et, facta computacione, canonicis eos mutare licebit : ita tamen quod alios duos loco illorum ad hoc officium eligent. Statutum est eciam de voluntate regine, quod prebendam illam nec mihi, nec alicui successorum meorum Beati Exuperii abbatum, licebit retinere, nec illam alicui persone conferre.
Actum Meleduni