Carta de prebenda ad fabricam ecclesie Beati Exuperii sub sigillo regis Philippi.
- A Original. Arch. dép. Essonne, fonds de Saint-Spire.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gracia Francorum rex.
Regiam decet excellenciam ecclesiis non solum largiri propria, verum eciam dona benigno favore prosequi aliena ; et tamen non nichil largi(a)tur de proprio qui vigorem perpetuitatis beneficio tribuit alieno.
Notum itaque facimus universis presentibus pariter et futuris quod Hugo Clementis, Beati Exuperii Corboliensis abbas, videns in ecclesia predicta omnino deesse unde cum necessitas urgebat fabrica repararetur ecclesie, et ex hoc ipsam ecclesiam multociens jacturam incurrere, prebendam que fuit Guillelmi, cantoris ejusdem loci, ipsi ecclesie perpetuo concessit ad hoc ut de illius prebende fructibus ornamenta altaris et vestimenta et libri ecclesie necessarii exibeantur, et tota ecclesie fabrica perpetuo sustentetur. Verumtamen, ne servicium ecclesie in clericis diminueretur, constitutum fuit ut unus vicarius prebendam illam deserviret, qui de fructibus ipsius prebende annuatim quadraginta solidos et octo sextarios hybernagii perciperet. Quod karissima mater nostra, Adela regina, que castrum Corboilum nomine dotalicii tunc temporis tenebat, concessit, et nos, Dei intuitu, concessimus, manumque supremam apponentes, ut robur perpetue stabilitatis obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato confirmamus.
Actum Parisius
Signum Guidonis, buticularii.
S. Mathei, camerarii.
S. Droconis, constabularii.
(monogramme.)
Data vaccante cancellaria.