Carta de annualibus.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Gallia Christiana, tome VII, page 964.
- b Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Ego Philipus, Francorum regis frater et filius, Dei gracia ecclesie Beati Exuperii Corboliensis abbas, omnibus notum fieri volo tam hiis qui sunt quam qui futuri sunt quod capitulo ejusdem ecclesie annualia prebendarum quociens persone a vita decedebant duobus sacerdotibus ibidem servientibus, abbate inconsulto, ex antiqua consuetudine donare licebat. Considerata siquidem a mansionariis ibidem canonicis in ecclesia illa ministrorum Dei penuria, sana et honesta duct(ur)i intencione, me unanimiter ad(h)ierunt, rogantes quatinus amore Dei, in meorum et patris et matris mee remissionem peccatorum, quatuor sacerdotibus assiduo Dei servicio in ecclesia prefata destinatis annualia prebendarum, quocumque modo persona mutataretur, concederem. Ego vero nichilominus quam ipsi divina pietate duct(ur)us, juste eorum peticioni assentivi. Quod ut apud posteros firmum existat et ne alicujus pravitate cassari valeat, scripti mei auctoritate et sigilli mei impressione feci muniri.
Datum Parisius, in domo mea