Littera Guidonis archiepiscopi Senonensis de eodem.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos presentes littere venerint, in Domino salutem. Notum fieri volumus universis presentibus pariter et futuris quod, sicut ex autentico venerabilis domine nostre Adele, illustris Francorum regine, cognovimus, Paganus de Soisiaco Iherosolimam (sic) profecturus, pro anima sua e animabus antecessorum suorum dedit in elemosynam ecclesie Beati Exuperii Corboliensis unum modium bladi in decima sua de Soisiaco singulis annis perpetuo percipiendum. Insuper idem Paganus totam magnam decimam suam de Soisiaco predicte ecclesie Sancti Exuperii pro quatuor viginti libris Parisiensis monete per vadimonum obligavit, presente et concedente Ludovico, vicecomite Meludini, de cujus feodo nominata decima erat. Nos autem prefatam donacionem Pagani factam ecclesie Sancti Exuperii, prescriptam quoque invadiacionem laudamus et sigilli nostri auctoritate confirmamus.
Actum