Littera Hugonis Abbatis de nemore de Villa Dodonis.
B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de
Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.
Quod majorum disponit auctoritas mediante littera transmittitur minoribus
cognoscendum.
Ego igitur Hugo ClementisBeati Exuperii abbas, notum facio universis
presentibus pariter et futuris capitulum Beati ExuperiiGuiberto, cantori ejusdem ecclesie,
nemus de Villa Dodonis, quoadusque vixerit concessisse tali
condicione quod prefatus Guibertus sex libras censualiter
persolvet ad octabas Pasche canonicis annuatim.
Adjunctum est eciam quod idem Guibertus nemus claudet
fossatis sex pedum in lato et quatuor in profundo undecunque nemus plano et
campestri patebit expositum vastitati ; et quod clausuram illam, quamdiu ipse
nemus tenuerit, decidere sive deteriorari non permittet.
Adjectum est insuper quod ab eodem Guiberto sic nemoris
ducetur vendicio quod relinqui semper oporteat viginti libratas de nemore
superstante.
Si vero de valore nemoris superstantis inter capitulum et prefatum
Guibertum controversia inciderit, juxta prudentum virorum
estimacionem, ex arbitrio capituli delectorum, emendare tenebitur.
Hujus rei idem Guibertus fidejussor et debitor se et sua et
prebendam quam habet in eadem ecclesia in fidejussionis adhibuit caucionem.
Preterea ego Hugo Clementis,
Beati Exuperii abbas, hujus rei sum
fidejussor tali disposicione quod, si prefatus Guibertus
prevocatos denarios ad prefixum terminum reddere noluerit, vel preordinatas
condiciones non observaverit, ego Hugo,
abbas, supplebo in premissis condicionibus, et illas cessuales sex libras
persolvam in tempore pretaxato.
Si vero aliquo modo facta fuerit mei mutacio, et Guibertum
submoneri fecerint canonici quod sufficientem eis prebeat caucionem, et non
dederit infra quindecim dies submonicionis, nemus et prebendam sesient donec
supradictus Guibertus super hoc canonicorum satisfecerit
voluntati.
Has condiciones se observaturum fideliter prenominatus
Guibertus, multis astantibus, juravit.
Quod ne possit vel oblivionis oblitterari cecitate, vel calumpniancium infirmari
perversitate, sigilli mei caractere presentem paginam confirmo.
Actum Corboilianno ab Incarnacione Domini millesimo centesimo nonagesimo
octavo.
Signum Guiberti cantoris.
— S.
magistri Hervei canonici.
— S.
Gualteri canonici.
— S.
Angevini canonici.
— S.
Petri Lemovicensis canonici.
— S.
Gualteri canonici.
— S.
Reginaldi de Cramoello canonici.
— S.
Gerardi capicerii.
Testes sunt hujus rei magister Maugrinus
capellanus, Petrus de Hedera
presbiter, Ernaudus de Moiri
presbiter, Hugo Chabors
presbiter, Galterus diaconus,
Guillelmus diaconus, Jocelinus diaconus, magister Guarinus subdiaconus, Laurencius subdiaconus, Radulphus subdiaconus, Robertus de Chaumes subdiaconus, Haimericus subdiaconus, Theolbaldus subdiaconus, Laurencius presbiter.