Littera de concessione cujusdam domus in claustro site.

  • A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis capitulum Sancti Exuperii Corboilensis salutem in Domino. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod nos concessimus Radulpho, ecclesie nostre capellano, pro eo quod ipse domum quamdam in claustro sitam, ad altare Sancti Thome, in ecclesia nostra constitutum, pertinentem, propriis laboribus et expensis construxit, quod quicumque de cetero dicto altari deserviet decem solidos annuatim persolvet super dictam domum percipiendos die anniversarii dicti Radulphi, de quibus canonicus duplam, clericus vero simplam, accipet portionem. Idem etiam Radulphus, quamdiu vixerit, decem solidos pro dicta domo persolvet singulis annis, , in modum predictorum decem solidorum distribuendos, ita quod in dictis octabis pro ipso Radulpho celebrabitur missa Sancti Spiritus annuatim. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Actum in generali capitulo nostro .