Littera de quinta parte hereditatis R. de Cramoello.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Ego Petrus de Donjonno, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego bona fide laudavi et concessi et quitavi ecclesie Beati Exuperii Corboliensis in perpetuum, in manu mortua possidendam, quintam partem hereditatis defuncti Reginaldi de Cramoello, quondam canonici ejusdem ecclesie, quam idem Reginaldus eidem legavit ecclesie ob remedium anime sue. Hoc idem voluit et concessit Margarita uxor mea. Volo eciam ut sciant omnes, tam presentes quam posteri, quod ego, fide prestita corporali, promisi canonicis dicte Ecclesie quod quitacionem istam guarentizarem eidem ecclesie contra omnes homines sicut retrodominus feodi de quo movet hereditas illa. Factum est autem istud in domo Herberti, presbiteri, presentibus magistro Roberto capicerio, Drocone, Simone, cantore, Stephano, Herberto, Ogero, Reginaldo Karoli (sic), capellanis Beate Marie Corboliensis ; Drocone, Petro, Ansello, magistro Haymone, Nicholao, Guillelmo, canonicis ; magistro Gileberto, capicerio ecclesie Beati Exuperii Corboliensis. Ad cujus rei confirmacionem presentes litteras sigilli mei munimine precepi confirmari.
Actum apud Corbolium