De vineis de Braatel.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis capitulum Beate Marie Parisiensis in Domino salutem.

Notum facimus quod, cum capitulum Beati Exuperii Corboliensis teneret a nobis tria arpenta vinearum sita apud Corbolium, in territorio quod dicitur Braatel, ad duos solidos annui census, et nos dictum capitulum Sancti Exuperii compelleremus ad hoc quod dictas vineas extra manum suam poneret, tandem inter nos et dictum capitulum de communi assensu utriusque partis fuit ita compositum quod predicta tria arpenta vinearum a nobis tenebit et in perpetuum possidebit libere et quiete pro sex solidis Parisiensium, quos , nobis reddere tenebitur annuatim, retento nobis in predictis vineis, pressoragio, justicia et omni alio jure, hoc excepto quod non poterimus de cetero dictum capitulum compellere ad ponendum dictas vineas extra manum suam vel vendendum. Et ut istud ratum et stabile permaneat presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Actum .