De domo Terrici Galeran sita in claustro.
- A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem.
Notum facimus quod in nostra presencia constitutus Guillelmus de Nagiaco, canonicus Autissiodorensis, recognovit se vendidisse canonicis ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis medietatem cujusdam domus quam dicebat se habere in quadam domo que fuit Terrici Galeran, apud Corbolium site, ut dicitur, in claustro et censiva ejusdem ecclesie, pro quadraginta libris Parisiensium jam solutis prout confessus est coram nobis. Promisit insuper fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem predictam per se vel per alium non veniet in futurum, et quod eamdem vendicionem dictis canonicis ad usus et consuetudines Francie garantizabit contra omnes. Emelina autem de Darenci, mater dicti Guillelmi, Durandus Briseboc, et Eremburgis ejus uxor, soror dicti Guillelmi, in nostra presencia constituti voluerunt, laudaverunt et concesserunt vendicionem predictam, et promiserunt, fide media, quod contra eandem per se vel per alium non venient in futurum. Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras ad peticionem predictorum sigillo curie Parisiensis duximus roborandas.
Actum