Littera de legato Johannis de Bucornu..

  • A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis salutem in Domino.

Notum facimus quod coram nobis constitutus Johannes de Bucornu, armiger, crucesignatus, in Terram Sanctam proficisci proponens, ut dicebat, causa sue ultime voluntatis disponens de rebus suis legavit ecclesie Sancti Exuperii de Corbolio, in puram et perpetuam elemosinam pro anniversario suo et domine Aveline, matris ejus, in eadem ecclesia celebrandis in perpetuum, totum quintum terre ipsius Johannis site, ut dicitur, apud Bucornu, ita tamen quod si heredes ipsius Johannis dictum quintum babere voluerint, ipsi tenebuntur assedere eidem ecclesie Sancti Exuperii viginti solidos Parisiensium annui redditus ab eadem ecclesia percipiendos in posterum pro dicto quinto. Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno.

.