Carta de Monte Escouue.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Odo, officialis curie Senonensis, in Domino salutem.

Notum facimus quod coram nobis constituti dominus Bouchardus de Calido Furno, miles, et nobilis mulier Maria, ejus uxor, recognoverunt ad perpetuitatem vendidisse capitulo ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis terras, vineas, prata, herberguagium et omnia alia que habebant apud Montacue et circa, in dominio et censiva dicti capituli, et terram arabilem totam, et omnia que tenebant ab ecclesia Sancte Genovefe Parisiensis, et similiter totam terram arabilem et pratum et omnia que tenebant ad duodecim denarios censuales a domino Guillelmo de Sancto Graciano, milite, et quandam peciam vinee sitam circa herberguagium predictum, quam tenebant ad sex denarios censuales ab abbatia de Fossatis et ad duos denarios censuales a Reginaldo, armigero de Borroi, et uxore sua pro trecentis quadraginta libris Parisiensium sibi jam plenarie persolutis in pecunia numerata sicut dicti venditores confessi sunt coram nobis. Ad hanc autem vendicionem tenendam et firmiter observandam et contra omnes ad usus et consuetudinem patrie dicto capitulo garantizandam, dicti Bouchardus et Maria, ejus uxor, fide prestita in manu nostra corporali, voluntarii et non coacti se firmiter astrinxerunt. Dicta autem Maria, fide prestita in manu nostra corporali, specialiter asseruit quod hanc vendicionem faciebat spontanea, non coacta, et quod per se vel per alium contra predictam vendicionem, racione dotis, seu jure hereditario, seu dotalicii, seu alio quolibet jure aut racione, nullatenus veniet in futurum. Dicti autem Bouchardus et Maria renunciaverunt excepcioni non numerate pecunie, non tradite, non solute, et omni privilegio et omni juris auxilio et omnibus indulgenciis et litteris apostolicis impetratis et impetrandis. Voluerunt eciam dicti miles et uxor sua quod, si in aliquo predictorum deficerent, (quod) possemus animadvertere in ipsos ubicumque se transferrent, quoad hec specialiter se juridictioni curie Senonensis supponentes.

Actum .