Littera de quitacione griagii in bosco de Forges.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis Seguinus, decanus christianitatis Meledunensis, salutem in Domino.

Notum facimus quod, cum contencio verteretur ab Ysabelli, domicella de Noisement, relicta Ligerii, armigeri, et a Guillelmo, ejusdem domicelle filio, contra capitulum ecclesie Beati Exuperii Corboliensis, super eo videlicet quod ipsi dicebant se habere griagium in memore dicte ecclesie quod dicitur de Forges, scilicet unum obolum in quibuslibet duodecim denariis provenientibus ex vendicione dicti nemoris, ad quod se opponebat dictum capitulum asserens dictos domicellam et filium ejus predictum nichil juris habere in predictis prout ipsi domicella Ysabellis et Guillelmus, ejus filius, hec omnia confessi sunt coram nobis, tandem proborum consilio, predicti domicella Ysabellis et Guillelmus, filius ejus, scientes intencionem suam non esse probabilem, ut pote qui in predictis nichil juris se habere credebant, prout similiter coram nobis affirmabant, nolentesque dictum capitulum super dicto griagio defraudare, quitaverunt dicto capitulo quicquid petebant seu reclamabant in dicto griagio et eciam totum jus quod dicebant se habere in ipso, si aliquod jus habebant vel habere poterant in eodem, (necnon) absolventes super premissis penitus capitulum supradictum. Quitaverunt eciam dictum capitulum de omnibus contencionibus et arreragiis pertinentibus ad premissa, promittentes fide media quod contra quitacionem per se vel per alium non venient in futurum et quod dictum capitulum racione predictorum de cetero nullatenus inquietare, seu molestare, presument, nec per alium facient molestari ; renunciantes in hoc omnibus exceptionibus tam juris quam facti, beneficio restitucionis in integrum, privilegio crucis et fori, necnon omnibus et singulis juribus, legibus, auxiliis, privilegiis et alleguacionibus que in hoc facto possent eisdem prodesse et dicto capitulo nocere, se et heredes suos ad hec obligantes specialiter et expresse, se eciam quantum ad hoc supponentes juridictioni curie nostre et successorum nostrorum ubicumque maneant vel existant. In cujus rei testimonium ad peticionem dictorum domicelle et Guillelmi, ejus filii, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum.

.

(Yterius ferit me fieri).