Littera de prato Perolii..
- A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino.
Notum facimus quod in nostra presencia constituti Radulphus dictus Nantier et Petronilla, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et imperpetuum quitasse capitulo ecclesie Beati Exuperii Corboliensis, nomine ecclesie predicte, dimidium arpentum prati quod habebant, ut dicebant, apud Perrolium, contiguum, ut dicebant, prato Huberti fratris dicte Petronille, in censiva capituli predicti, pro septem libris Parisiensium jam dictis venditoribus in pecunia numerata solutis, ut ipsi venditores confessi sunt coram nobis, renunciantes penitus et expresse, et ex certa sciencia, excepcioni non numerate pecunie, non tradite, non solute, non recepte et spei muneracionis future, excepcioni doli et mali. Et promiserunt dicti venditores spontanei, non coacti, fide data in manu nostra, quod contra vendicionem et quitacionem hujusmodi, jure hereditario, racione dotis, dotalicii, conquestus aut alio quoquo modo, per se vel per alium non venient in futurum, et quod dictum dimidium arpentum prati garantizabunt, liberabunt et defendent dicto capitulo quocienscumque opus fuerit, et super hoc requisiti fuerint in judicio et extra judicium contra omnes.