Littera de lucrando fructus prebendarum et capellaniarum.
- B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
- a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
Philippus Dei gracia Francorum Rex.
Notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos quasdam litteras vidisse tenorem qui sequitur continentes.
Universis presentes litteras inspecturis capitulum ecclesie Sancti
Exuperii Corboliensis, Parisiensis diocesis,
eternam in Vero Salutari salutem.
Ad reformandum in melius ecclesie nostre statutum, et ut inter nos et alias
personas ejusdem ecclesie modernas et posteras omnis turbacionis, dissensionis et
scandali occasione sublata, pacis et concordie unitas, illius qui pacis est amator
et actor favente clementia, vigeat sollicitis et efficacibus studiis intendentes ;
quia in ecclesia ipsa determinatum tempus certusve terminus nullatenus habebatur
in quo seu infra quod canonici, capicerius, capellani et alii beneficiati ejusdem
ecclesie grossos fructus beneficiorum suorum que in in eadem ecclesia obtinent,
lucrari et suos facere cum integritate deberent, propter quod inter personas
ejusdem ecclesie et executores testamentorum seu ultimarum voluntatum decedentium
non nunquam dissensiones et scandala imminebant, nos, ad omnis dissensionis
materiam amputandam, in presenti generali capitulo
Nos autem, qui dicte ecclesie, cujus patroni sumus, negocia cordi gerimus et ecclesiam ipsam semper continuum incrementum suscipere tam in spiritualibus quam in temporalibus exoptamus, statutum et ordinaciones predictas prout in predictis litteris sunt expresse, ad dicti capituli generalis ecclesie predicte supplicacionem, ratas et gratas habemus et eis nostrum imperpetuum assensum [damus]. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum, salvo in aliis jure nostro et quolibet alieno.
Actum Pictavis
(Collacio fit)