« Quarta super nundinis in castro de Sparnone. »

  • B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2338 (ancienne cote : n° 52 de la liasse).
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Omnibus presentes litteras inspecturis, Henricus de Grandi prato, miles dominus de Lyvriaco, et Laura de Monteforti, ejus uxor, domina de Sparnone, salutem in Domino. Noverint universi quod cum religiosi viri prior et conventus Sancti Thome de Sparnone ordinis Majoris Monasterii, essent et fuissent in possessione nomine suo et dicti prioratus quarumdam nundinarum, et haberent nundinas predictas in burgo suo de Sparnone anno quolibet ; et nobis ex una parte, et dictis priori et conventui ex altera videretur : habito bonorum virorum consilio, quod dicte nundine plus valerent si in castello de Sparnone existerent. Tandem utilitate cujus libet partis considerata, inter nos ex una parte, el dictos religiososos ex altera actum fuit taliter et etiam ordinatum : quod dicte nundine que in burgo dicti prioratus solebant esse ut dictum est, erunt amodo et in perpetuum communes nobis et dictis priori et conventui in festo predicto, in castello nostro de Sparnone ; tali modo quod dicti prior et conventus habebunt medietatem in omnibus que accident, evenient, die dictarum nundinarum, vel post ipsas nundinas ratione dictarum nundinarum, tam in costumis quam in omnibus emendis, que pro bello seu sanguinis effusione evenient, seu pro quolibet alio forefacto ; et nos similiter aliam medietatem, hoc excepto quod nos nostrum pedagium die dictarum nundinarum habebimus et habere poterimus pacifice et quiete, et alta justicia corporali, que propter homicidium, latrocinium, vel aliud forefactum facienda in terra nostra evenerit, nobis pacifice reservata. Die vero dictarum nundinarum dicti prior et conventus habebunt et habere poterunt servientem suum cum serviente nostro seu prepositi nostri de Sparnone qui pro tempore erit propter costumas, emendas, et alia jura que die dictarum nundinarum accident, evenient, seu accidere vel evenire contigerit, tam per manus servientis nostri, seu prepositi, quam per manus servientis dictorum religiosorum communiter percipienda et habenda. Nos vero, seu ballivi vel servientes nostri, forefacta seu emendas forefactorum que evenire seu accidere contigerit in dictis nundinis quitare seu remittere alicui non poterimus, nec super hiis componere sine assensu et voluntate prioris qui pro tempore erit in dicto prioratu, nec aliquid aliud facere, quin dictus prior habeat medietatem totius emolumenti quod de dictis forefactis seu emendis forefactorum contigerit evenire. Nos vero Henricus et Laura predicti promittimus bona fide premissa dictis priori et prioratui defendere et garandizare contra omnes. Nos enim Henricus predictus, damus, concedimus, et prestamus, predicte Laure uxori nostre potestatem et auctoritatem concedendi et auctorizandi omnia et singula supradicta. Et quantum ad premissa tenenda et inviolabiliter observanda, nos, et heredes, ac successores nostros specialiter obligamus, promittentes nos in futurum contra promissa non venire seu aliquid de premissis. In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum. »