« Arbitrium Officialis curiæ archidiaconi Carnotensis de contentione orta inter priorem beatæ Mariæ et presbyterum Sancti Petri de Metenone super decimis lanarum in villa de Sougni. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2346.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« ..... Officialis curie archidiaconi Carnotensis, etc..... Noverint universi quod cum diceret in jure coram nobis prior de Meintenone, ordinis Majoris monasterii Turonensis, nomine prioratus sui, contra presbiterum sancti Petri de Meintenone, quod idem prior percipit et ejus predecessores ab antiquo percipere consueverant omnes minutas decimas lanarum et agnelorum cujusdam ville que dicitur Sougni, juxta Meintenonem site. Diceret etiam quod cum nobilis mulier, Domina de Meintenone, oves suas per totum tempus hyemale et a septennio citra, apud dictam villam de Sougni habuisse et ibidem ybernari fecisse easdem, et preter singulis annis dictorum septem annorum dictas oves sicut dictum est, apud dictam villam de Sougni ybernatas duxiose ad quoddam aliud manerium dicte domine, videlicet apud Meintenom ad tondendum. Predictus presbiter sancti Petri duas partes medietalis decimarum lanarum dictarum ovium cepit, seu capi fecerit in prejudicium dicti prioris pre dictos septem annos usque ad estimationem quadraginta solidorum Carnotensium. Diceret insuper dictus prior quod talis est usus seu consuetudo patrie Carnotensis in qua sita est dicta villa de Sougni, quod cum oves ybernantur apud aliquem locum in quo persona ecclesiastica habet et percipit decimas lanarum, ipsa persona decimas lanarum ovium ibi ybernatarum habere debet, licet ad alium locum transferantur..... Comparentibus coram nobis partibus, super premissis in nos compromiserunt..... Et nos inquisita diligentius veritate, tam super usu seu consuetudine predictis, quam super possessionibus utriusque partis...... pronunciamus per dictum nostrum quod dictus presbiter reddet dicto priori quinque solidos de decem solidis pro valore decime quam dictus presbiter confessus fuit se percipisse per tres annos tantum..... et credebat valuisse tantum modo decem solidos. Pronunciamus insuper quod dictus presbiter de cetero permittat dictum priorem percipere pacifice decimam lanarum ovium in dicta villa de Sougni ybernatarum, licet alibi tondentur..... Ordinantes quod dictus presbiter percipiat de cetero duas partes medietatis decime lanarum ovium existentium et ybernatarum in predicto manerio ejusdem domine, sito in parrochia beate Marie de Meintenone..... In quorum premissorum testimonium et munimen, ad peticionem utriusque partis, presentibus litteris sigillum curie archidiaconi Carnotensis duximus apponendum. Actum . »