« Johannes de Maeroliis duo sextaria bladi annui redditus in molendinis de Vado ab avo antea donata confirmat. »

  • A Original avec deux attaches de sceau en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2342.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Johannes de Maeroliis, miles, notum facio universis... quod cum Hugo, miles, dominus de Metenone, Agnetem filiam meam primogenitam duxisset in uxorem ; ego, Johannes de Maeroliis miles, eidem Hugoni dedi in maritagium cum predicta Agnete filia mea, quicquid habebam in molendinis de Vado versus Petras, videlicet medietatem per omnia ; ita tamen quod predicti Hugo et Agnes, uxor ejus et eorum heredes, sive alius vel alii, quicumque dictam medietatem predictorum molendinorum possidebunt seu tenebunt, monachis beate Marie de Metenon, duo sextaria bladi annui redditus que Symon, quondam avus meus, eisdem monachis legaverat in elemosinam, de illo eodemque blado quod lucrabunt in dicta molendina sine pejoratione vel permutatione aliqua, singulis annis reddere tenebuntur. Quod si contigerit predicta molendina tradi ad admodiationem, ille qui predicta molendina ad admodiationem tenebit, erga dictos monachos fide media tenebitur, quando ex parte ipsorum fuerit requisitus, quod jam dictis monachis reddet predicta duo sextaria bladi, de illo codemque blado quod communiter lucrabuntur dicta molendina sua, sine separatione meloris, vel adjunxcione pejoris, singulis annis ad terminum supradictum. Sepedicti vero monachi anniversarium meum et Alice uxoris mee, post decessum nostrum una cum anniversario predicti Simonis avi mei, et Agnetis uxoris sue, singulis annis in perpetuum facere tenebuntur. Hec autem omnia et singula prout superius sunt expressa et narrata voluerunt et concesserunt predicti Hugo et Agnes, uxor ejus. In quorum omnium et singulorum premissorum testimonium et munimen seu confirmacionem, ego, predictus Johannes de Maeroliis miles, assensu et voluntate predicte Alice uxoris mee et predictus Hugo, dominus de Metenon, assensu et voluntate predicte Agnetis uxoris sue, presentes litteras sigillis nostris fecimus roborari. Actum . »