« Johannes de Maeroliis tradit monachis de Metenone duas dozenas unius modii vini in pressorio suo de Insula, in excambium duorum solidorum Carnotensium annui redditus super quamdam domum de Insula. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-loir, H 2342.
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
« Ego Johannes de Maeroliis, miles,
notum facio, etc...
quod cum monachi beate Marie de Metenon consuevissent
percipere duos solidos Carnotenses annui redditus super
quamdam domum sitam prope herbergamentum meum de Insula,
que domus fuit quondam Ernandi dicti Sarcel, de assensu et
voluntate Alicie uxoris mee et
liberorum meorum ; volui et concessi quod predicti monachi in excambium seu per
mutationem et recompensationem dictorum duorum solidorum percipiant et habeant
singulis annis, tempore vendemiarum, terciam partem cujusdam modii vini ;
videlicet duas dozenas in pressorio meo de Insula, de vino
quod communiter lucrabitur dictum pressorium, sine corruptione vel pejoratione
aliqua.
Dicti vero monachi me et heredes meos quitaverunt de predictis duobus solidis pro
recompensatione seu excambio supradicto : concedentes quod ipsi anniversarium Simonis, quondam patris mei, et Helisendis, matris mee, facient
annuatim.
In cujus rei testimonium et munimen dictis monachis tradidi presentes litteras
sigilli mei munimine roboratas.
Actum