Nouvelles Donations de Louis VI.
- B Arch. nat. LL 1030, nº 20. Vidimus du prévôt de Paris, Jean d'Estouteville, du 12 janvier 1466
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Ego Ludovicus
Dei gratia
Francorum rex, notum fieri volumus tam presentibus
quam futuris, quod pro remedio anime nostre, antecessorum nostrorum, prece et
assensu carissime uxoris nostre Adelaidis
regine, in perpetuum donavimus ecclesie et sanctimonialibus de
Monte martyrum villas quasdam in pago
Gastinensi, videlicet Buxiacum2, et
Mainbervillers et
Merlanval,sicut ego eas tenneram, cum omnibus
appendiciis et justicia, preter medietatem omnium reddituum et exituum quam
Theoderico de Milliaco dederam.
Dedimus etiam eis terras quasdam quas emi a militibus meis, scilicet a
Roberto de Veriniaco, terram de
Herbauviller, assensu uxoris sue
Adeline, que cognominatur
Halca, et Thome filii ejusdem
mulieris.
Hanc venditionem laudavit Baldevinus de Firmitate de cujus
feodo erat.
Decimam autem ejusdem terre vendidit michi Adam de Apulia,
quod laudavit Ferlo de cujus feodo erat.
Idem Ferlo vendidit michi medietatem Auxi1 de terra et de
hospitibus, et ultra quadrigatam unam terre, de qua Ferlo
nullam habet partem, quod laudavit Mathildis uxor ejus et Bertrannus ejus filius et Evrardus2 de Firmitate ;
Garsilius de Buno et Adam de Apulia
dederunt mihi aream molendini in exona, ad censum solidorum duorum, quod
laudaverunt Falco de Boscherello et Ferlo de
Nantoil, de quorum feodo erat.
Et Galerannus dedit sanctimonialibus duodecim denarios quos
habebat in exclusationem3,
quod laudavit Ferlo de Nantoil de cujus feodo erat.
Item dedit eis mansionillum de Nixart quod laudavit
Gislebertus de Ruemunt, et Alix4 uxor sua.
Huic concessioni vocavit Alix Aebardum procuratorem suum et
Robertum filium Hugonis5, et
Constantinum de Tresins qui omnes hoc laudaverunt.
Hec omnia tam libera et quicta sanctimonialibus concessimus, ut nihil
nobis, neque heredibus nostris, neque ulli homini quicquam retinuerimus.
— Quod ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus, et, ne a posteris
possit infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere
subterfirmavimus.
— Actum publice Parisius