Restitution de la terre de Pont-la-Reine (Bourg-la-Reine).
- B Arch. nat., LL 1030, nº 26.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Ego Ludovicus
Dei gratia
Francorum rex, videntes ab antecessoribus nostris
monasterium Montis martyrum fundatum et dotatum, et ibidem
matris mee regine bone memorie Adelaidis cernentes
sepulturam, ad diligendum locum magis ac magis provocamur, et ex hoc potissimum
quod virgines loci ad servitium Dei devotissime sunt.
Habebat eadem ecclesia quamdam terram apud Pontem Regine,
ubi frater meus bone memorie Phillippus villam condidit, et
illam terram sibi neccessariam ab ecclesia per manum Adde
abbatisse accepit ad censum, quo defuncto abbatissa et sorores ejusdem loci terram
sibi et ecclesie restitui postularunt.
Notum itaque facimus universis presentibus et futuris quod ecclesie
Montis-martyrum et virginibus ibi Deo famulantibus terram
suam de Ponte Regine quietam sicut antea habuerant
reddidimus, et insuper ipsum conquestum quem ab Amalrico filio Mathei belli
fecerat et herbergarium quod in conquestu fecerat mea libertate, quem ibidem
Philippus habebat, pro remissione peccatorum et salute
anime ipsius, et pro nobis et antecessoribus nostris in elemosinam donavimus.
Et ad perpetuam stabilitatem scriptura et sigillo regio confirmari precepimus,
subter inscripto nostri nominis karactere.
Actum publice Parisius