Bulle d'Alexandre III, portant confirmation des priviléges et propriétés de Montmartre.
- B Deux copies authentiques (assez peu correctes), de 1586 et 1590.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis in
Christo filiabus Adde abbatisse
monasterii Sancti Dionysii de Monte martyrum cum
ejus sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in
perpetuum.
Desiderium quod ad religionis propositum, animarum salutem, pertinere monstratis
sine aliqua esse dilatione complendum [arbitramur], eapropter, dilecte in Domino filie, vestris justis postulationibus clementer
annuimus, et prefatum monasterium ab illustris memorie
Ludovico rege et Adelaide regine uxoris sue assensu pro animarum
suarum salute et peccatorum remissione constructum atque ditatum, in quo divino
mancipate estis obsequio, sub beati
Petri et nostra protectione suscepimus et presentis
scripti privilegio communivimus ; in primis siquidem statuentes ut ordo
monasticus, qui secundum Deum et beati
Benedicti regulam in vestra ecclesia noscitur
institutus, perpetuis ibidem temporibus conservetur, atque in eodem loco per
sanctimoniales honeste conversationis et vite laudabilis omnipotenti Domino de
cetero serviatur, et prefate moniales liberam eligendi abbatissam habeant
facultatem, nec aliqua persona eis per violentiam preponatur, abbatissa etiam sive
ipse sanctimoniales pro aliqua aliquando negligentia a suo penitus monasterio
nullatenus expellantur, nisi prius judicio legali sancte matris romane Ecclesie
cujus patrocinio communite sunt dijudicate fuerint, sed potius
Parisiensis episcopi atque aliarum personarum
religiosarum commonitione et consilio corrigantur.
Preterea quascumque possessiones et quecumque bona ab eodem rege sive regina seu
aliis Dei fidelibus inpresentiarum juste et canonice
possidetis aut in futurum concessione Pontificum, largitione regum vel principum,
oblatione fidelium, seu aliis hujusmodi Deo propitio poteritis adipisci, firma
vobis et his que vobis successerint atque illibata permaneant, in quibus hec
propriis duximus vocabulis exprimenda : Ecclesiam Sancti Dionysii in
Monte martirum et decimam ad eamdem ecclesiam pertinentem cum
appendiciis suis ; Ecclesiam de sancto Martirio cum vineis
addendis, et Morelli culturam quam
Matheus prior comparavit a Warnerio de
Portu ; villam que vocatur Mansionillum cum
omnibus appendiciis suis ; duo molendina apud Clippiacum
cum conclusione aque et molitura totius ville ; Parisius
furnum unum cum omnibus consuetudinibus suis ; in silva
Vulcenia quotidie vehiculatam unam mortuorum lignorum ;
domum Guerrici cum stationibus carnificum et vicariatu
ejusdem domus ; terram Gemmardi que vocatur
Puncta liberam et quietam ; piscaturam et terram in
insula de Bersiliis ab omni consuetudine liberam ; apud
Chelam arpenta pratorum decem ; in pago
Silvanectensi apud Braium domum
unam, vineas et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine
liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures Deo donante carrucatas
habueritis, nullam campipartem, nullam consuetudinem tribuatis, sicut ab illustri
Francorum rege vobis concessum est et scripto suo
firmatum ; in pago Stampensi villam que
Torphorum
(sic) dicitur, cum omnibus appendiciis suis ; in pago
Meledunensi nemus et navem ad ligna per
Secanam adducenda, ab omni consuetudine liberam ;
hospitem unum omni exactione equitatus hujusmodi liberum ut annonam vestram a
Meleduno usque Parisius per
Secanam ducat, et, si ipse non bene servierit mortuusve
fuerit, alius ad hoc opus idoneus vobis a rege restituatur ; in pago
Gastinensi tres mansionillos cum terra et molendino et
ceteris appendiciis eorum ; Stampis furnum unum cum omnibus
consuetudinibus ; apud Pratellum Holdeu villam prorsus
liberam cum omnibus appendiciis suis ; quicquid etiam de feodo regis adipisci
potueritis ; hoc et alia vobis a rege concessa et scripto suo firmata nihilominus
confirmamus ; viginti libras de cambitu parisiensi quas vobis Ludovicus filius Ludovici
regis dedit, et apud Bestisiacum decem arpenta
pratorum et quadraginta arpenta de terra arabili ; viridarium suum de
Sancto Leodegario ; stagnum cum molendino ; plateam
piscatorum que est inter domum carnificum et castellulum regis ; cappellam unam
apud Bestisiacum, et apud Boloniam
quinque millia allecum quotannis ; omnem partem feudi venatorum regalium que
contigerat Mathie circa Secanam, et
apud Vitriacum terram que fuit Galonis
presbiteri ex feudo regis ; Parisius domum unam juxta parvum Pontem, alteram juxta status carnificum ; in monte
Savies vineam Boucardi et torcular
in eadem cum una custodia vinearum ; apud Brumil quinque
solidos census cum justicia ; medietatem unius vinee ex dono Gauterii de
Booron1, custodiam vinearum in monte Martirum, et omnes vineas quas ibi habebat ; quatuor solidos duos denarios
census et ea que in Pomponia villa habetis ; capellam unam
in Calvo-Monticulo, cum feudo Pagani
Trencebisse, et cum feudo Garsilie, atque
alodia fratris tui Eustachii et sororum tuarum, dilecta in Christo filia Christiana abbatissa,
Cecilie videlicet et Hildebourgis ;
Gozonem quoque hominem eorum et ea que ab illis tenebat ;
undecim arpenta de pratis, que vulgo Mareis apellantur ; ex
dono Ludovici
Francorum regis quidquid habuit in villa
Barbariacum, stagnum cum justicia et districtis omnibus
pertinentiis suis, terram quam Petrus Cocus in
Barberiacum tenuit, et que eidem
Petro adjudicata fuit a
Silvanectensi curia regis, et quam idem eidem ecclesie
rationabiliter dedit ; in Molendino regis........... modios
frumenti et dimidium, molitare vero quatuor modios et dimidium ; triginta libras
in perpetuo habendas in teloneo carnificum, sive unum sive plures
Parisius habeant que ab eodem rege date sunt ecclesie
vestre pro domo Werritii cambitoris et pro alia domo quam vos
habebatis in vico parvi Pontis intra Insulam, quas rex
assensu Adde abbatisse et capituli in manu sua ad viam
quamdam ampliandam accepit ; predicte vero triginta libre sunt in quatuor anni
terminis persolvende, scilicet, in
Locus signi.
Ego Alexander Catholice Ecclesie episcopus.
Ego.... Hostiensis episcopus.
Ego Benardus Portuensis episcopus.
Ego..... Albanensis episcopus.
Ego Hiacintus diaconus cardinalis Sancte Marie.
Ego Oddo diac. card.Sancti Nicolai in carcere Tulliano.
Ego Ardicio diac. card.Sancti Theodori.
Ego Boso diac. card.SS.Cosme et Damiani.
Ego Cinthius diac. card.Sancti Adriani.
Ego Petrus diac. card.Sancti Eustachii juxta templum.
Ego Manfredus diac. card.Sancti Georgii ad velum aureum.
Ego Holbadus presbiter card. tit.Sancte Crucis in Hierusalem .
Ego Johannes presb. card. tit.Sancte Anastasie.
Ego Albertus presb. card. tit.Sancti Laurentii in Lucina.
Ego Guillelmus presb. card. tit.Sancti Petri ad Vincula .
Datum Senonibus1 per manum Germani sancte romane Ecclesie subdiaconi et
notarii