Constitution de Louis VII, sur le nombre des religieuses de Montmartre.

  • A Original en parchemin du xiie siècle, lacéré en partie, complété à l'aide d'un vidimus de 1645.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus Dei gracia Francorum rex, Regiam decet providenciam tam ecclesiarum quam monasteriorum expensas adeo salubriter moderari, et in posterum eis delibera... prospicere, ne sumptuum immoderato gravamine ad extremam inanitionem atque inopiam deponantur. Timemus enim ne forte, quod absit, ex dissimulatione culpabili per negligentiam offendamus. Deum qui nos regnare feliciter permittit, nisi subjectorum et presertim religiosorum commodis attenti debita sollicitudine vigilemus. Qua consideratione notum facimus universis presentibus et futuris quod super monasterio beate et gloriose Virginis Marie juxta Parisius in Monte-martirum constituto, cujus substantiam pro nimia multitudine monialium ibi receptarum periclitari et in dies singulos attenuari videbamus, ad peticionem et consilia sapientum constituimus ut ad sexagenarium numerum ibidem sanctimonialium reduceretur multitudo que nimis excreverat, et nulla omnino sanctimonialis in predicto deinceps recipiatur monasterio, nisi urgente mortis articulo, donec ad pretaxatum numerum redigantur, et postea in locum decedentium alie subrogari poterunt, atque constitui, ita tamen quod numerum sexagenarium nullatenus devote ibidem Deo sanctimoniales transcendant. Quod si presumptione vel temeritate aliqua prescriptus numerus excedatur, sciant tam abbatissa, quam conventus, quod pro nostri transgressione mandati regiant indignationem et offensam incurrent, et quod enormiter gestum fuerit, regie districtionis censura noverint puniendum. Quod ut incommutabile et ratum perpetuo permaneat, sigilli nostri auctoritate, ac regii nominis subter inscripto karactere fecimus communiri. Factum Parisius in palatio nostro .