Concession faite par Elisabeth, abbesse de Montmartre, à Nicolas de Neuilly, d'un terrain près de la porte de Paris.

  • A Original sur parchemin.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Quoniam mater litis oblivio etiam serio acta nonnunquam ad nihilum redigit, ego Helisabeth, Dei graciaMontis-martirum abbatissa, presencium futurorumque noticie tradimus, quod ex communi conventus nostri consilio et assensu, plateam quamdam quam apud portam Parisiensem ecclesia nostra steriliter ac inutiliter diu possederat, Nicholao de Nulliaco edificio vestiendam jureque hereditario possidendam dedimus. Eumdem preterea Nicholaum omnium nostrorum participem fecimus stipitum qui stalla nostra ab ejus domo contigue dirimunt, insuper concedentes ut domus ejusdem solivas de super extendat, tamque super stalla nostra spacii in perpetuum possideat, quantum presens edificium testatur. Porro exinde super eamdem possessionem census XLV solidorum nobis assignatus est, quem annuatim sepe dictus Nicholaus ejusque successores ecclesie nostre persolvent. Si vero stipites predicti defecerint, si tegule supra spatium ut dictum est Nicholao heredibusque suis concessum putruerint, si guttaria nobis et illi communis innovanda fuerit, de nostro nichil impendemus, sed ipse Nicholaus suusque successor singula novabit de proprio. Verum ne proterve aliquis aliquo reclamet in tempore, sigilli nostri auctoritatem objecimus. Subscripta sunt etiam testium legitimorum nomina. Ex parte nostra, Signum Henrici presbiteri ; S. Salomonis et Mauricii capellanorum nostrorum ; S. Willelmi et Pagani fratrum nostrorum. Ex parte Nicholai, S. Renoldi de Paci, S. Auberti Guimeri, S. Radulfi de Charz, S. Berneri, S. Galteri Salhenbien, S. Auberti Rufi, S. Willelmi de Nulliaco. Actum in capitulo nostro .