Donation de XX sols VI deniers de rente par Constance, sœur du roi.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 39.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Constantia soror regis Francorum, comitissa Sancti Egidii, do et concedo in elemosinam pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum, abbatie Montis-martyrum, propter cenas dominarum, XXV solidos et VI denarios de quodam censu quem mercata fueram a Symone de Perruchei apud Mosterolium, similiter do abbatisse predicte redditus de hoc censu XXV solidorum et VI denariorum, et quidquid redditus inde procedet. Hoc autem concesserunt Gilbertus et Richeldis ad quos due partes hujus feodi pertinent. Quod ut ratum sit cartam istam auctoritate sigilli mei munivi. Ipse autem Gilbertus et Richeldis predictam abbatiam investierunt. Hujus rei testes sunt : Bernerius decanus, Evrardus frater ejus, Tevinus, Petrus Radulphus prior, Robertus carpentarius, qui in loco abbatie investitus fuit, Ausodus, Seibertus, Odo.