Confirmation de la Constitution de Louis VII, sur le nombre des religieuses de Montmartre, par Philippe-Auguste.
- B Arch. nat., LL 1030, nº 16.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
Philippus
Dei gratia
Francorum rex.
Noverint universi presentes pariter et futuri, quod Elizabet
beate Marie Montis-martyrum abbatissa totiusque illius
ecclesie conventus unanimi assensu illud usuarium quod ex dono avi nostri
Ludovici bone memorie habebant in nemore nostro de
Vilcenia, videlicet unum vehiculatam de lignis mortuis
singulis diebus nobis resignarunt et quitarunt ; nos autem in
recompensationem illius usuarii et ob remedium anime patris nostri et nostre,
prefatis monialibus decimam nostram de Auvers dedimus, et
domum unam quam ibidem habemus extra nostram granchiam et extra porprisium
granchie, (ut) in ea tempore messium decimam possint colligere ac reservare.
— Propterea ad omnium noticiam venire volumus quod sicut pater noster piissime
recordationis Ludovicus consilio sapientum constituit et
precepit « ut ad sexagenarium numerum reduceretur monialium predictarum multitudo
que nimis excreverat, et nulla omnino monialis in predicto deinceps reciperetur
monasterio nisi urgente mortis articulo donec ad pretaxatum numerum redigerentur,
et postea in locum decedentium alie subrogari possent atque constitui, ita tamen
qnod numerum sexagenarium moniales devote ibidem Deo servientes nullatenus
transcenderent. »
Simili modo considerata racione constitutionis patris nostri idem constituimus et
precipimus.
— Que omnia ut perpetuam obtineant firmitatem et apud posteros inconcussa
permaneant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate, et regii nominis
karactere inferius annotato communimus.
— Actum Parisius