Lettres faisant mention d'aucunes terres de Barbery. Chartes concernant Barbery.
- B Arch. nat., LL 1605, fol. 8v°.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
I.
Mauricius
parisiensis archidiaconus et Jovinus scolarium aurelianensium magister, omnibus
qui presentem paginam viderint in Domino salutem.
Noverint universitas vestra quod mandatum domini Pape recepimus sub hac forma :
« Innocentius episcopus servus
servorum Dei, dilectis filiis priori Sancti Martini de
Campis, M.
archidiacono parisiensi et magistro Johanni scolarum
Aureliani, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex parte dilectarum in Christo filiarum abbatisse et sanctimonialium
Montis-martirum querelam accepimus quod
Hubertus de Pomponio, Gilo de Voirines
et eorum uxores et quidam alii tam clerici quam laici quos exprimunt nominatim,
ecclesiam suam super quibusdam terris arabilibus, decimis, vineis et aliis rebus
contra justiciam plurimum vexare intendunt.
Quia vero quanto fragilioris condicionis existunt, tanto magis eis in suis sumus
peticionibus debitores, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus
quatenus partibus convocatis audiatis hinc inde proposita, et causam inter eos
appellatione remota mediante justicia terminetis, facientes quod decreveritis per
censuram ecclesiasticam firmiter observari.
Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint
quominus testimonium perhibeant veritati, nos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, nullis litteris veritati et
justicie prejudicantibus a Sede apostolica impetratis.
Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus
exequantur.