- B Arch. nat., LL 1605, fol. 7v°.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
II.
Mauricius
parisiensis archidiaconus et Jovinus magister scolarum aurelianensis, omnibus ad
quos presens scriptum pervenerit, in Domino salutem.
Noverit universitas vestra quod cum a domino Papa judices deputati ad instanciam
abbatisse et monialium de Monte-martirum, Hubertum de Pomponio militem et Mariam uxorem ejus legitime citassemus, et
controversia verteretur inter eos super quibusdam terris sitis in potestate de
Barberi, datis monasterio
Montis-martirum a Willelmo Normanno
et Maria sorore ejus, lite contestata,
data est dilatio ad testes producendos, quibus productis et examinatis diligenter
et attestationibus publicatis secundum eas sententiavimus sic
probatas : ex parte abbatisse et monialium de
Monte-martirum testes sunt isti : Petrus de
Monte-martirum laicus, juratus dixit se interfuisse apud
Montem Desiderii et vidisse quomodo Teobaldus
Ambianensis episcopus judex a Papa delegatus inter
Hubertum de Pomponio militem et Mariam uxorem ejus ex una parte, et
monasterium Montis-martirum ex altera parte, monuit ad
pacem, et de consilio ejus compromiserunt in dominum Eustachium
Canem et magistrum Gaufridum de Abbatisvilla et
Johannem Balbum
silvanectensem canonicum.
Et tunc dictus Hubertus et Maria uxor ejus quitaverunt donationem totam quam
fecerant Wuillelmus Normannus et soror ejus
Maria ecclesie
Montis-martirum, quando filie dicte
Marie ingresse sunt monasterium, et dictus
Hubertus et Maria uxor ejus soror
dictarum fîliarum juraverunt se super donacione illa monasterio prefato nullam de
cetero molestiam illaturos, et legitimam garandiam eidem monasterio cum expensis
monasterii portaturos.
Requisitus de tempore dixit factum fuisse jam elapsis XVI annis, ut
credit.
Requisitus de loco dixit fuisse factum in quadam ecclesia apud Montem
Desiderii, requisitus de quantitate donacionis dixit se nescire.
Addidit etiam idem Petrus quod, de consilio et voluntate
arbitrorum, Huberto et Marie uxori ejus
date sunt XXX libre de bonis ecclesie
Montis-martirum et uxori tunica.
Renaudus laicus de
Barberi juratus idem dixit quod
Petrus.
Helisendis de Pour sanctimonialis jurata idem dixit quod
Petrus.
Willelmus
silvanectensis laicus juratus idem dixit quod
alii.
Renaudus remensis juratus dixit idem quod alii ; preterea
dixit se solvisse pecuniam Huberto et tunicam tulisse
uxori.
Renaudius de Barberi
laicus juratus dixit quod audivit Hubertum et uxorem
ejus post pacem factam recognoscentes pacem ante comitem
Teobaldum in curia regis apud
Silvanectis, et etiam donacionem dictam ante comitem
ambos quitasse sicut dictum est.
Requisitus de tempore dixit XVI annos elapsos.
Bartholomeus de Barberi juratus dixit idem quod
Renaudus ; addidit etiam quod ibi sunt quatuor hostisie
principales, quarum alique sunt divise de donatione Willelmi
dicti et Marie sororis sue.
Quantum autem ibi sit terre arabilis ex donacione, dicit se nescire, de tempore
et loco idem.
Reinerus presbiter juratus idem dixit
quod Petrus.
Gerardus de Barberi juratus idem
dixit quod Renaudus.
Garnerius de Barberi juratus idem
dixit quod Renaudus.
Hermengardis monialis jurata dixit quod vidit
Willelmum Normannum avunculum suum et
Mariam matrem suam obtulisse super altare monasterii
Montis-martirum quicquid habebant in potestate de
Barberi in perpetuum a monasterio detinendum, et jam
transacti sunt